208. A győri káptalan bizonyságlevele, hogy több szurcsuki birtokosok birtokuk határai iránt egyezkedtek. 1288.

Nos Characius Prepositus et Capitulum Ecclesie Jauriensis damus pro memoria, quod Erd, cum Vinabur, Herando, et Samsone nobilibus de Szwrchwk sua et omnium consangvineorum suorum in personis ex una, parte vero ex altera Beuez filius Peturua de Szwrchuk similiter sua et Poza filii Cheketz in personis coram nobis constituti, iidem Erd, Vinabur, Herandus et Samson in suis et suorum consangvineorum personis fassi sunt: quod porcionem possessionariam eorundem Beuez et Poza in Szwrchuk in illa parte, que illis a Juda Charatino in communi divione obtigit, a porcionibus suis certis metis discernendo, eisdem Beuez et poza propter bonum pacis penes dicti Juda Characii et ejus consangvinei porciones pacifice possidendam permiserunt. Cujus separate porcionis metas hoc modo retulerunt: primo ab oriente super prate de Ugh tres mete sunt; inde tendit et vadit ad magnam viam, que ad Bogdan ducit, et transit per Beuehaza; inde vertit supra, et vadit ad duas metas penes eandem viam; inde modice revertit ad orientem, ubi due mete sunt; hinc iterum vadit ad superiorem partem versus Orozi, ubi due mete sunt; hinc iterum vadit ad orientem ad quandam sylvam Telekfey nominatam ad unam herbosam viam, ubi due mete sunt; inde transit per illam sylvam ad occidentem, et vadit iterum ad viam, que ex Orozy venit, ubi sunt due mete; iterum in eadem parte in illa via sunt due mete; inde ad superiorem partem vertendo ad longitudinem unius jugeri sunt due mete; inde tendit ad occidentem ad lacum Sik, ubi sunt eciam due mete; inde vertit iterum ad superiorem partem versus terram Dobai, et vadit ad duas salices, ubi due mete sunt; inde vadit ad inferiorem partem ad rubetum, ubi sunt due mete; inde vadit ad priores tres metas. Datum feria 329proxima post festum Beate Luce Virginis anno Domini M. CC. LXXX. VIII.

(Hiteles másolat után. Nagy István.)