201. Erzsébet királyné a Buzád nemzetségi Jakabnak a tőle elvett birtokait viszszaadományozza. 1288.

(E)lyzabeth Dei gracia, maior Regina Hungarie, omnibus Christi fidelibus presentem paginam intuentibus, salutem in salutis largitore. Ad wniuersorum tam presencium quam posterorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum magistrum Jacobum filium Ponyth de genere Buzad, quidam de nostris Baronibus capitales inimicy eiusdem nobis frequenter et asidue acusassent, non debita fidelitate nobis et filio nostro domino Regi in legacionibus nostris, quando ad partem meridionalem duxeramus transmittendum, seruiuisse, nos predictorum Barronum nostrorum, consilijs et uerbis friuolis aquiscentes, totam collacionem nostram, videliset willam Chehy, tres willas Dobza in Comitatu de Segusd, duas willas Ouoche, et Berzenyche uocatas in Comitatu de Posega exhistentes, ab e(o)dem reuocaueramus, et receperamus, et quia eciam quendam tauarnicum nostrum Paulum nomine, fecerat interimi. Wnde nos super premissius omnibus certocercius sumus experti, ut hec omnia ex odij fomite contra eundem fuerant exorta, ut eundem a nostro seruicio sub malo zelo possint separare, scientes eundem esse immunem in hoc facto et innocuum, et licet idem Paulus predictus merito fuerit interfectus, wxori et agnatis eiusdem Pauli interfecti secundum sentenciam Barronum nostrorum satisfecit. Unde attendentes totam ipsius fidelitatem et seruicia, que nobis a longo tempore inpenderat, predictam willam Chehy, tres willas Dobza, et willas Berzenyche et Ouacha nominatas reddimus et restituimus eidem ex uoluntate filij nostri karissimi, pleno iure perpetuo in filios filiorum possidendam irreuocabiliter, sicut contuleramus ab antiquo, cum emnibus vtilitatibus et pertinencijs wniuersis. Wt presens donacio rubur obtineat perpetue firmitatis, presentes concessimus litteras duplicis sigilli munimine roboratas. Datum per manus magistri Laurencij Prepositi de Posaga, aule nostre Vice-Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno gracie Mş CCş ostuagesimo octauo.

Jegyzet. E bőrhártyán kelt Kisfaludy Sándor példányának hátára a XIV. századi kéz ezeket írta: „Litera priuilegyalis super possessione Kalmanchehy.” Másolta Horvát István. Érdy.