196. A pozsonyi káptalan bizonyságlevele, hogy Bothow pozsonyi várjobbágy Zelew nevű szolgálóját és annak fiát Pált szabaddá bocsátotta. 1287.

Uniuersis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis Capitulum Ecclesie Posoniensis, salutem in Domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod - - Bothow filius Pousa de Saap jobagio Castri Posoniensis, constitutus personaliter coram nobis, uiue uocis oraculo proposuit in hunc modum; quod cum domina uxor sua Suug uocata filia Latus iam decubuisset dudum in extremis, ab eo, adhuc compos et sane mentis instantissime peciisset in sua ultima uoluntate, ut quandam ancillam ipsius Bothow mariti sui heriditariam Zelew uocatam filiam Theke, simul cum filio suo Paulo uocato, tum pro eo, quia requisicionem dotis sue, et dotalicie ac rerum secum apportatarum eidem Bothow marito suo pure et simpliciter relaxasset, tum eciam, quia quendam seruum suum tempore tradicionis sue secum adductum, (quem) manumittere intendebat, pro communi necessitate uendidissent, nunc ob remedium anime sue manumittere dignaretur. Volens igitur idem Comes Bothow superne peticioni predicte uxoris sue satisfacere, coniugalis matrimonij dileccionem ad memoriam reuocando, et saluti eiusdem per huiusmodi manumissionis centractum sulubriter prouidere, prefatam Zelew, et filium suum Paulum personaliter in nostri presencia constitutos, dictus Comes Bothow coram nobis uoluntate spontanua manumisit, donauit, dedit, et contulit eos perpetue libertati; ita quod decetero ipsi uel ab eis descendentes, ad ipsum Comitem Bothow, uel ad aliquem alium de cognacione sua nullius obnoxietatis necessitudine debeant pertinere; sed tanquam natiue libertatis ac ingenuitatis priuilegio cum omni posteritate sua gandere perhemniter debeant et foueri. Obligando se, quod quicunque processu temperum ipsam Zelew et Paulum filium suum supradictos, aut ab ipsis descendentes, racione condicionis prostine, in iudicio uel extra iudicium temptauerit propulsare, idem Comes Bothow tenebitur eos expedire propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo septimo.

(Hártya s hártyazsinegen a pecsét. Pozsonykáptalani országos levéltár. Capsa XIV. Fasc. 23. Nr. 12. Knauz.)