195. Pál pozsonyi kanonok a pozsonyi főtemplomnak Uzur, Okoli, Churle és Simperg helységekben levő részjószágait adományozza. 1287.

Vniuersis presentes litteras inspecturis Capitulum Strigoniensis Ecclesie salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nobilis vir magister Paulus filius Benedicti Canonicus Posoniensis coram nobis personaliter constitutus, considerans se Sancte Matris Ecclesie, que regenerat fideles in Christo meritis, oracionibus et suffragijs apud celi Dominum salubriter adiuuari, portiones suas de possessionibus, terris seu villis Vzur, Ocoly, Churle et Simperg vocatis ipsum de jure hereditario contingentes, saluis tamen porcionibus Johannis et Petri fratrum suorum, Ecclesie Sancti Saluatoris de Posonio et eius Preposito et Capitulo ex voto pie mentis dedit, optulit et donauit in elemosinam sempiternam, totum jus proprietatis et dominij in ipsam Posoniensem ecclesiam et eius Prepositum et fratres, seu Capitulum, de predictis possessionibus suis irreuocabiliter et irretractabiliter ac perpetuo ex tytulo huiusmodi donacionis transfundens, transferens et conuertens. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes ad peticionem et instanciam eiusdem magistri Pauli sigilli nostri appensione dedimus communitas. Datum per manus discreti viri magistri Cipriani Ecclesie nostre Lectoris, anno Domini M-mo Cc-mo octauogesimo (így) septimo, octauo Idus Julij.

Jegyzet. Az esztergami káptalannak „magister Nicolaus Canonicus ecclesie Poson” kérésére kiadott átiratából „datum feria tercia proxima post festum Inuencionis s. Crucis. Datum anno Domini M-mo quadringentesimo”. Hártyán; zöld zsinegen az esztergami káptalannak ismeretes s eléggé ép pecséte (lásd rajzát Magy. Történ. Tár II. köt. 22. szám). - Pozsonykáptalani magánlevéltár Capsa C Fasc. 11. Nr. 121. Knauz.