191. III. Honorius pápa a lengyel és a szlavoniai herczegekhez, s Magyarország és a szomszéd vidékek főuraihoz és nemeseihez ugyanazon értelemben. 1287.

Honorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis nobilibus viris Polonie ac Sclavonie, aliisque Ducibus, Marchionibus, Comitibus et Baronibus ac universo populo Christi fidelibus per Regnum Ungarie ac alias circumpositas provintias constitutis salutem et Apostolicam benedictionem. Si sparsa semina etc. ut scupra verbis competenter mutatis usque reducat. Ut igitur idem Archiepiscopus tanquam Christi operarius utilius proficere valeat, universitatem vestram rogamus et hortamur, ac in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatenus attendentes, quod per hoc posset Catholice fidei deperire, contra Tartaros, Sarracenos, Neugerios, Paganos et alios predictos eidem Archiepiscopo ad requisitionem sic favorabiliter assistere studeatis, quod huiusmodi repressis erroribus vobis cedat ad laudis titulos et salutem. Datum Rome apud Sanctam Sabinam IIII. Idus Martii (Pontificatus nostri) anno secundo.

(III. Honorius pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. köt. 355. l.)