188. III. Honorius pápa Lodomért esztergami érseket meghatalmazza, hogy a tatárok, szaraczénok, neugerok és pogányok ellen Magyarországban és a szomszéd vidékekben keresztháborút hirdethessen. 1287.

Honorius Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri ... Archiepiscopo Strigoniensi salutem et Apostolicam benedictionem. Si sparsa semina de gramio Matris Ecclesie seminata carissimus in Christo filius noster L. Rex Ungarie Illustris colligeret, Divine gratie participatione sentiret, quod ipsa Ecclesia progenitorum suorum merita clara rememorans, eum baiulare ac lactare cepit ut filium, et tandem causa suggerente, maternis allocutionibus, ne sic clarum germen decideret, informavit ipsum ac direxit indefessis sollicitudinibus et studiis oportunis, specialiter a tempore felicis recordationis Nicolai Pape predecessoris nostri, prout ipsius predecessoris actus salutiferi representant. Sed, prohdolor, sicut diversis scripturis et relatibus, ac alias fama divulgante, amare percepimus, ipse Rex desertis progenitorum suorum vestigiis, fallibili collusione degenerans, licet interdum eiusdem matris exhortationibus acquiescere ore pretenderet, tamen in ruinam sponte prosilire dinoscitur, dum Deum contempnere non veretur, vel revereri contempnit, et alias in precipitium se devolvit, destructionem fame proprie non aspernans, cuius notabiliter prodigus, positus est in notabile spectaculum gentibus, ut tanquam criminosus mereatur a singulis denotari; pro eo maxime, quod religione Christiana postposita, vel potius abiecta, in contemptum Divini nominis se cum Tartaris, Sarracenis, Neugeriis et Paganis conversatione dampnata confederare se dicitur, specialiter vivendi cum eisdem Neugeriis norma sumpta, et abiecta, immo potius carceri tradita immaniter uxore propria, videlicet carissima in Christo filia nostra E. Regina Ungarie Illustri, deseviens in se ipsum et Regiam domum Ungarie, que consueuit claris germinibus fecundare, in ipsius domus exterminium thorum fedare non metuit coniugalem, sicque, si premissis veritas suffragatur, degit Divina et humana lege vetiti criminis labe pollutus in scandalum hominum, et redditur in conspectu superni nominis odiosus. Vnde cum ex iniuncto pastorali nobis officio animarum curam gerere teneamur, dolentes et merito, si talem de predicto Rege reddere nos contingat in examine superni judicii rationem, et cupientes ut salutis vitato dispendio, electorum aggregari consortio mereatur; fraternitati tue, de cuius circumspectione ac examinata probitate confidimus, iniungimus, ut in hac parte datas tibi a Domino virtutes exercens, predictum Regem a sic nephandis erroribus retrahas, et ad viam salutarem studiosa operatione reducas. Quocirca fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus si dicti Tartari, Sarraceni, Neugerii et Pagani dampnatos suos conatus contra Catholice fidei professores exercitare voluerint, ne ipsorum invalescat temeritas in dispendium fidei Christiane, contra predictos Tartaros, Sarracenos, Neugerios et Paganos ac alios adherentes eisdem, vel eos in hiis quomodolibet confoventes, cuiuscunque status aut condicionis extiterint, omnibus Christi fidelibus per Regnum Ungarie, ac per alias circumpositas provintias per te, vel alium seu alios studeas sollicite proponere verbum crucis, et ad illam assumendam Christianum populum exhortari. Nos enim omnibus vere penitentibus et confessis, qui crucis signaculum contra infideles assumpserint memoratos, illam concedendi indulgentiam tibi concedimus potestatem, que in terre Sancte subsidium proficiscentibus concedere Sedes Apostolica consuevit. Datum Rome apud Sanctam Sabinam IIII. Idus Martii, Pontificatus nostri anno secundo.

(III. Honorius pápa Regestáiból, Theiner Monumenta Hist. Hung. Sacr. I. köt. 354. l.)