172. Herbord gróf János Belud fiának Széplaki birtokrészét, melyet zálogban bír, Jakab grófnak és Osl mesternek, Osl bán fiainak adja alzálogba. 1284.

Datur pro memoria, quod magistro Herbordo filio Comitis Herbord ab una parte, et Comite Jacobo filio Osl Bani pro se et pro magistro Osl fratre suo ex altera coram nobis constitutis, idem magister Herbordus propter euidentes necessitates suas, quas propter captiuitatem magistri Johannis filij Herrici perpessus est, porcionem Johannis filij Belud, quam habet in villa Zeplak, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs ac tributo fori, quam scilicet porcionem ipsi magistro Herbordo mediantibus nostris litteris idem Johannes filius Belud pignori pro triginta duabus marcis latorum Viennensium obligauerat, sicut dicitur, cum articulis et condicionibus in eisdem literis nostris factis et assumptis, et eisdem iuribus, quibus sibi per eundem Comitem Johannem filium Belud obligata fuisse dicitur, et obligauit prefatis Comiti Jacobo (et) magistro Osl pro triginta duabus marcis latorum Viennensium, decem pensis pro qualibet marca computatis; ita videlicet, quod si sepedictus Johannes filius Belud (voluerit), eandem porcionem suam redimet a filijs Osl Bani supradictis pro summa triginta duarum marcarum predictarum; et quia de condicione obligacionis porcionis predicte nobis plene non constabat, pro eo, quia idem magister Herbordus easdem litteras penes se non habebat, nostras litteras presentes dedimus, iuxta assercionem magistri Herbordi prenotati. Datum in octauis Passce anno Domini Mş CCş. octuagesimo quarto.

(Eredetie a nemzeti muzeum kézirati gyüjteményében.)