163. IV. László király Zalauth gróf fiai számára megerősíti V. Istvánnak, akkor ifjabb királynak, Gragyssa nevű birtokra vonatkozó adományát. 1284.

Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem, quod Comes Zalauth filius Comitis Mychaelis, et Magister Albertus filius eiusdem, ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis patentes litteras Stephani Regis karissimi patris nostri felicis recordacionis, super collacione terre Gragyssa uocate confectas, petentes cum instancia, vt ipsas litteras patris nostri ratas haberemus et nostris patentibus litteris dignaremur confirmare. Quarum quidem litterarum tenor talis est:

Nos St(ephanus) junior Rex Hungarie stb. (következik István király adománya, mely olvasható Okmánytárunk III. kötetében a 122. l.)

Nos itaque dignis et iustis peticonibus predictorum Comitis Zalauth et Alberti filij sui fauorabiliter inclinati, ipsis patentes litteras patris nostri super collacione prefate terre confectas auctoritate presencium duximus confirmandas. Et sicut idem Stephanus Rex pater noster karissimus ipsi Comiti Zalauth contulerat ipsam terram; ita et nos eandem terram castri nostri de Wngh dedimus et contulimus ipsi Comiti Zalauth et Alberto filio eiusdem iure perpetuo possidandam. Et quandocunque nobis presentes fuerint reportate, nostrum priuilegium eisdem super collacione terre predicte concedemus. Datum prope Kevrew tercio die post festum Beate Marie Magdalene anno Domini MşCCş octuagesimo quarto.

(Az egri káptalan 1335-ki átíratából.)