161. A váradi káptalan bizonyságot tesz arról, hogy Ótományi Buthmér és fia Buda, Kraszna vármegyei Ótomány nevű örökös földjüket Márk bán fiainak Lászlónak és Mihálynak 20 márkáért örökösen eladta. Kelt pünkösd hetében. 1283.

Capitulum Waradiensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum tenore presencium volumus peruenire, quod Butmer filius Buna, et Buda filius eiusdem de Otman ex una parte, magister Lacizlaus filius Marcij Bani pro se, et Mychaele fratre suo ex altera, coram nobis personaliter constituti, idem Buthmer et Buda, filius suus viua uoce, sana mente spontaneaque voluntate sunt confessi, quod quandam terram eorum hereditariam Athoman appellatam in Comitatu de Karazna existentem, consencientibus et permittentibus commetaneis dicte terre, sicut dixerunt cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis, sub metis ueteribus et antiquis, quibus possessa per ipsos et proauos ipsorum pro uiginti marcis distraxissent, magistro Ladizlao, et fratri suo Mychaeli supradictis, et per ipsos ipsorum heredibus heredumque successoribus irreuocabiliter perpetuo possidendam et habandam pleno iure, quas quidem uiginti marcas plene dixerunt se recepisse ab eisdem, obligantes seipsos, quod ab omnibus inpetitoribus tam propinquis quam remotis, qui racione terre uendite dictos magistrum Ladyzlaum seu Myhaelem fratrem suum uel ipsorum heredes molestare niterentur in aliquo, proprijs expedirent laboribus et expensis eosdem, dictam terram eisdem pacifice relinquendum (így). In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum et actum in octauis Pentecostes, anno Domini M-o Cc-o octuagesimo tercio. Domino Batur Preposito, Emyrico Lectore, Iwan Cantore, Benedicto Custode magistris existentibus.

(Eredetije a b. Wesselényi család levéltárában. - A kék és sárga selyem zsinóron függő pecsét hegyes monyorú alaku; rajta Sz. Mária koronás fővel; őlében a kisded Jézussal. Körirata: S. Capituli Waradiensis Eccles(ie). Szabó Károly.)