144. István alországbíró határozata, hogy az erdélyi püspök Chák nemzetségű Barch fiaival folytatott birtokperében eskűt tegyen. 1281.

Nos Comes Stephanus Viceiudex Curie domini Regis damus pro memoria, quod tercio die - proxime uentur. - P. Episcopus Ecclesie Albensis Transsiluane, pro quo Comes Benedictus, filius Andree, officialis - suis comparuit in figura iudicij assumsit, continentibus, quod idem Episcopus accionem suam in hoc facto eidem commisit exequendam - Baarch et - filios Baarch de genere Chak, qui personaliter aderant super - terre contenciose - duodecim aratra sufficientis, quam predictus Comes Benedictus, officialis ipsius Episcopi dicit esse eiusdem Episcopi, et pertinere ad villam Baratpyspuky, predicti vero filii Baarch dicunt esse ipsorum, et pertinere ad villam eorundem Gerend uocatam, presente ydoneo testimonio Capituli Varadiensis, quod ijdem filij Baarch illuc adducunt, sicut patribus placuit cum uno ex fratribus suis de Capitulo suo, scilicet cum Decano vel Lectore loci eiusdem, se secundo, in predicta villa sua Baratpyspuky - are sicut mos est iurare Episcopis super terra super eo, quod predicta terra duodecim aratrorum sit ipsius et Ecclesie sue, et non fuerit et nec sit ipsorum filiorum Baarch; ipsum itaque iuramentum uolentibus et - ipsis partibus per nos exstitit judicatum post hec partes in octauis Natiuitatis Sancti Johannis Baptiste coram nobis compareb - seriem ipsius iuramenti iu literis dicti Varadiensis Capituli exhibendo. Datum Bude sexto die medij quadragesime, anno Domini Mş.CCş. octuagesimo primo.

(Teutsch és Firnhaber, Urkundenbuch z. Gesch. Siebenb. I. k. 121. l. L. a nagyváradi káptalan bizonyságlevelét fennebb 143. sz. a.)