140. Adorján István székely Ispán és több Thelegd megyei székelyek egy prépostfalvai birtok eladására vonatkozó bizonyságlevele. 1280.

Nos Stephanus Adrianus Comes ac ceteri Siculi viri prouidi et honesti in dyocesi Thelegd constituti. Ad vniuersorum noticiam presencium sub tenore volumus peruenire, quibus presentes ostenduntur, quod Jacobus filius Jacobi frater Georgii bone memorie de Gald ex una parte, altera vero parte Gerlacus de Pulcromonte et Henricus de Sancta Agatha, et Theodoricus filius Herbordi constituti coram nobis, qui professi sunt tali modo coram nobis, quod Jacobus terram suam hereditariam, et mediam partem molendini cum attinenciis sibi pertinentibus in Probstroph, que sua erant hereditaria, supradictis probis viris G. et H. et Th. vendidit pro altera media marca fini argenti, ipsorum heredibus, heredumque successoribus possidendam, ita tamen si vilo umquam tempore aliquis ipsorum cognatorum Jacobi vellet revocare, et ipsis possessoribus Probstrop et in Sconberk, que sibi pertinebat, in irritum causam vellent incitare, facultatem non habeant incitandi. Testes autem Comes Wastmodus, Comes Herbordus, Comes Winricus, Comes Petrus de Dalia; insuper seniores de castro Ses, super co presentes litteras sigillo ciuium de Cibinio fecimus munimine roborari. Datum anno Domini MşCCşLXXXş.

(Teutsch és Firnhaber, Urkundenbuch zur Gesch. Siebenbürgens. I. k. 121. l.)