118. III. Miklós pápának Erzsébet magyar királynéhoz intézett biztató levele. 1279.

Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei carissime in Christo filie ... Regine Ungarie Illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Paterna domus tua celestis gratie rore perfusa Catholicos Principes, offerentes Domino in devotionis spiritu vota sua, laudabili successione produxit, in quibus timorem superni nominis et amorem sic Divina providentia radicavit, quod eorum cogitatus et opera beneplacitis eterni patris promptis et continuis studiis adheserunt. Nimirum itaque, filia, si de innata tibi sinceritate confidimus et gaudemus in Domino, dum te puritatis constantiam, qua Deum patem humili spiritu revereris, grata perceptione sentimus et audimus, quod in te animum virilem observans pro fidei claritate servanda et libertatis ecclesiastice conservatione in Dei beneplacito radicata persistis, et assistis prosequentibus causam Christi, nec minus erroribus virtuosa resistis posita inter extraneas nationes. Sicque digne speramus, quod germines sicut propago fructifera in domo Domini fructus bonos, nec immerito nos turbaret anxietas, si quicquam nubili contagiosum insurgeret, quod tuam quovis modo puritatem inficeret, vel obtenebraret in te luminis claritatem de domo catholica refulgentem. Circumda te igitur varietate virtutum, quibus te Dominus in suo beneplacito tamqum preclare devotionis filiam insignivit, et Regales gestus, quorum generis prosapia Regii dote nature te participem statuit, observans, illi totaliter te conformes, ut in Regis Regum introduci cellaria, et in superni quiescere mansionibus merearis: nosque de tuis actibus fragrantiam percipientes odoris, Deo salutari nostro laudes et gratias referamus. Datum Rome apud Sanctum Petrum V. Idus Decembris. (Pontificatus nostri) anno secundo.

(III. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 345. l.)