109. IV. László király az atyja V. István által 1261-ben a dézwári vendégek részére kiadott kiváltságlevelét szóról szóra átírva megerősíti. Kelt 1279-ben.

Ladyzlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire: Quod uillicus et hospites nostri de Deeswar, ad nostram accedentes presenciam exhibuerunt nobis priuilegium domini Stephani illustris Regis Hungarie felicis recordacionis patris nostri karissimi super libertate ipsorum confectum, et petiuerunt, ut idem ratum habere et nostro dignaremur priuilegio confirmare, cuius tenor talis est:

Stephanus Dei gracia Rex, primogenitus Illustris Regis Hungarie (Lásd: István király 1261-ki okmányát Okmánytárunk III. kötetében 5. l.)

Nos igitur peticionem dictorum hospitum nostrorum in hac parte iustam esse attendentes, dictum priuilegium patris nostri ratum habuimus, et de uerbo ad uerbum presentibus inseri, duplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum per manus venerabilis virmagisti Nycolai Albensis Ecclesie Electi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini Mş. CCş. septuagesimo nono, Regni autem nostri anno Vş.

(III. András 1291-diki megerősítő leveléből, melynek eredetije megvan Dézs város levéltárában. Szabó Károly.)