076. 19) A pápa Fülöpöt társpapjai feletti fegyelmi hatalommal felruházza.

Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei venerabili fratri Philippo Episcopo Firmani Apostolice Sedis Legato salutem et Apostolicam benedictionem. Cum te ad Ungarie, Polonie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Lodomerie, Galitie et Cumanie partes, tibi commisso inibi plene legationis officio, pro arduis negotiis destinemus, in desideriis nostris geritur, ut submotis impedimentis quibuslibet huiusmodi negotium prosperum consequatur effectum. Sane Apostolica Sedes nonnullis clericis secularibus tue legationis in multis se liberalem exhibuit, et benignam eis tam super provisione sibi facienda de beneficiis ecclesiasticis, quam super aliis gratiis literas apostolicas et executorias etiam concedendo. Quia vero sicut favorem devotio promeretur, sic ab indevotis favor est merito subtrahendus, privando illos ex huiusmodi clericis, quos indevetos, ingratos et inobedientes in hiis, que spectare videris ad huiusmodi legationis officium, forsan inveneris, omnibus gratiis ipsis ab eadem sede concessis, ut per litteras super hoc ad eos obtentas, aliquatenus minime procedatur, executores ipsos ad id, si necesse fuerit, per 145censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo, plenam et liberam concedimus auctoritate presentium potestatem. Datum Viterbii X. Kalendas Octobris. Pontificatus nostri anno primo.

(III. Miklós pápa Regestáiból, Theinerid. m. 1. k. 332. l.)