059. 2) A pápa Fülöpöt Rudolf római királynak ajánlja.

Nicolaus Episcopus, seruus seruorum Dei carissimo in Christo filio R(udolpho) Regi Romanorum Illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Respicimus personam, cuius obtentu scribimus, ut apud te honorificum sibi locum interventio nostra constituat; nec minus attendimus, ut in illa mentem nostram conspiciens, preces Apostolicas leta mente suscipias, gratas in armario tui pectoris locaturus. Cum itaque venerabilem fratrem nostrum, Philippum Episcopum Firmanum Apostolice Sedis Legatum ad Ungarie, Polonie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Lodomerie, Galiitie et Cumanie partes, pro statu pacifico carissimi in Christo filii nostri ... 114Ungarie Regis Illustris et aliarum partium earumdem, commisso sibi plene legationis officio, duxerimus destinandum, sperantes, quod eo liberius commissa sibi negotia prosperentur, quo maioribus fuerit favoribur circumfultus: Celsitudinem Regiam rogamus et hortamur attente, quatenus eidem Legato in hiis, pro quibus te duxerit requirendum, clementer assistens, sic te sibi benivolum verbo constituas et vultu serenum, quod ipse Regio suffultus auxilio in exequenda sollicitudine legationis ei credite possit facilius prosperari, tuque propter hoc exinde dignis in Domino laudibus attollaris. Datum Viterbii X. Kal. Octobris (Pontificatus nostri) anno primo. In e. m. carissime in Christo filie Regine Romauorum Illustri.

(III. Miklós pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 330. l.)