055. IV. László király János mesternek egy ekényi földet adományoz. 1278.

Ladislaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie; Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire: quod magister Johannes Gallicus de Lypthow ad nostram accedens presenciam, quamdam terram vsui unius aratri sufficientem terre sue proxima vicinitate adiacentem, vt dicebat, petiuit a nobis sibi dari. Verum quia qualitas et quantitas ipsius terre nobis plene non constabat, Detrico Preposito de Turul dedimus in mandatis, vt accederet ad terram memoratam, et eam, si inueniret esse talem, que ad nostram collacionem pertineret, assignaret magistro Johanni possidendam. Qui quidem Prepositus eandem terram statuit magistro Johanni sepedicto, prout in tenore suarum literarum vidimus contineri. Quarum quidem literarum tenor talis est:

Nos Detricus Prepositus de Turul stb. (következik Detre turuli prepostnak ugyanazon évi beiktató bizonyitványa mint alább.)

Nos itaque grata et meritoria servicia ipsius magistri Johannis attendentes sepedictam particulam terre sub eisdem metis et terminis, prout superius est expressum - - - dedimus donauimus et tradidimus ipsi magistro Johanni jure perpetuo et irreuocabiliter possidendam, a terra populorum nostrorum de villa Lubela vocata abstractam penitus separatam. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes literas concessimus dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri magistri Johannis Doctoris Decretorum, Prepositi Budensis, Archielecti Colocensis, et aule nostre Cancellarij, dilecti et fidelis nostri, anno ab Incarnacione Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octauo.

(Zsigmond királynak 1407-ki megerősítéséből.)