053. IV. László királynak ezen adományról kiadott ünnepélyes oklevele. 1278.

Ladislaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Regijs beneplacitis insudantes Regali dignum est munificencia subvenire, eosque commodis premiorum et conuenientibus attollere donatiuis. Ad vniuersorum igitur noticiam harum serie volumus peruenire, quod cum magister Vgra, Nicolaus et magister Ipolytus, 97filij Comitis Ipolyti, nobiles de Elya, fideles nostri, quandam terram olim tauarnicorum nostrorum Fonou uocatam vacuam et habitationibus destitutam a nostra Celsitudine petierint sibi dari, nosque quia de eiusdem terre qualitate ac circumstancijs plene non constabat, ad habendam noticiam pleniorem fidelibus nostris Abbati et Conventui Monasterij Symigiensis super hoc dedimus in mandatis. Qui postmodum nobis in suis rescripserunt litteris in hec uerba:

Excellentissimo domino suo Ladizlao Dei gracia Illustri Regi Vngarie Conuentus Sancti Egidij de Symigio, oraciones in Domino debitas et deuotas. Receptis litteris Vestre Maiestatis cum Gabriano de Myrey homine vestro, fidelem hominem nostrum misimus pro testimonio ad reambulandam terram Fonou uocatam tauarnicorum vestrorum, quam magister Vgra et fratres sui, filij Comitis Ipolyti a vestra gracia petiuerunt sibi dari. Qui postmodum unacum eodem homine uestro ad nos redientes dixerunt, quod convocatis vicinis et commetaneis predictam terram Fonou reambularunt, et eandem vacuam inuererunt et nullo contradictore aparente statuerunt Vgra et fratribus suis, filijs Comitis Ipolyti, iuxta collacionem vestre Magnitudinis possidendam.

Nos itaque eorundem Magistri Vgra et fratrum suorum precibus inclinati ipsorum famulatus et seruicia, que nobis in diversis Regni nostri negocijs, maxime in expedicione nostra contra Regem Boemie habita, et felici victoria terminata, ipso Rege Boemie in certamine prelij interempto laudabiliter impenderunt, consideracione Regalis prouidencie attendentes, in signum recognicionis Regie, non in premium remuneracionis accepte, prefatam terram Fonou uocatam eisdem, et per eos suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus, et coutulimus perpetuo et irreuocabiliter possidendam, non obstantibus litteris nostris prioribus Jacobo filio Hedrici super collacione, eiusdem terre, sicut dicitur, primitus impetratis, quas in sue peruersitatis penam, quia societati filiorum Henrici adhesit, maleficia plurima committendo penitus reuocamus. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis viri magistri Johannis Prepositi Badensis et Electi 98Ecclesie Albensis aule nostrc Vice-Cancellarii dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M°- CC°- LXX°- octauo, Regni autem nostri anno septimo.

(Eredetie a nemzeti muzeum kézirati gyüjteményében.)