052. IV. László király Ipolit gróf fiainak adományozza Fonu nevű földet. 1278.

Nos Ladislaus Dei gracia Rex Vngarie significamus omnibus quibus expedit presencium per tenorem, quod magister Vgra, Nicolaus, Valentinus, et magister Ipolitus filij Comitis Ipoliti de Elya, fideles nostri, quandam terram Fonou vocatam Tawarnicorum nostrorum nomine terre vacue a nobis petierunt sibi dari; sed quia do qualitate et quantitate ac circumstancijs eiusdem terre nobis veritas nou coustabat, fidelibus nostris Abbati ei Conventui Symigiensi dedimus in mandatis, que postmodum rescripserunt nobis in hec verba:

Excellentissimo domino suo Ladislao Dei gracia Illustri 96Rege Vngarie Conuentus Monasterij Sancti Egidij de Simigio oraciones in Domino debitas et deuotas. Receptis litteris Vestre Maiestatis cum Gabriano de Myrey homine vestro fidelem hominem nostrum misimus pro testimonio ad reambulandam terram Fonou uocatam Tawarnicorum vestrorum, quam magister Vgra et fratres sui, filij Comitis Ipoliti a uestra gracia petierunt sibi dari. Qui postmodum una cum eodem homine vestro ad nos redientes dixerunt, quod convocatis vicinis et commetaneis predictam terram Fonou reambulauerunt, et eandem vacuam invenerunt, et nullo contradictore apparente statuerunt Vgra et fratribus suis, filijs Comitis Ipoliti iuxta collacionem vestre magnitudinis possidendam.

Vnde Bos ad peticionem prefatorum nobilium dictam terram Fonou eisdem auctoritate presencium duximus conferendam, daturi super hoc nostrum priuilegium cum presentes fuerint reportate. Datum in villa Tek feria secunda post Dominicam Exsurge, anno Domini M°. CC°. septuagesimo octauo.

(A pecsét az okmány hátára van nyomva. Eredetie a nemzeti muzeum kézirati gyüjteményében.)