024. A veszprémi káptalan bizonyságlevele, hogy több lövöldi erdei csőszők a borsothi jobbágyokkal bizonyos gyilkosság tekintetében egyezkedtek 1274.

Capitulum Ecclesic Vesprimiensis omnibus presens scriptum inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire; quod Gregorio filio Oltus, Christiano fratre ejusdem; et Nicolao filio Venceslai custodibus sylvarum de villa Lueld ab una parte; Pous filio Pousa, Laurencio filio Thome, villico de Borsoth, jobagionibus Abbatis et Conventus de Beel pro se et ipsa villa Borsoth ab altera coram nobis personaliter constitutis, ijdem Gregorius, Christianus et Nicolaus confessi sunt viva voce, quod super homicidio fratris eorum Venceslai me morati, patris videlicet Nicolai ante dicti, per predictos Pous, Laurencium et dictam villam Borsoth solutis septem marcis juxta composicionem et ordinacionem inter eos factam, et ab eis pro bono pacis receptis partim in denarijs partim vero in estimacione condigna, ipsis fuisset per omnia satisfactum, relinquentes ipsos racione predicti homicidij expeditos et per omnia alsolutos ita, ut de cetero nec ijdem Gregorius, Christianus et Nicolaus, nec posteritates ipsorum vel cognati racione sepedicti homicidii contra predictos Pous, Laurencium vel suos heredes, ac ipsam villam Borsoth nullam possint vel debeant movere materiam questionis. In cuius rei testimonium 49et firmiorem memoriam presentes ad instanciam et peticio nem parcium predictarum concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Hermani Lectoris Ecclesie nostre anno Domini M° CC° LXX° quarto. Venerabilibus in Christo patre domino Paulo Episcopo nostro, aule Regie Cancellario, Paulo Preposito, Paulo Cantore, Rugas Custode existentibus.

(Eredetie a sz. mártoni főapátság levéltárában.)