022. Péter, Detre fiának Miklósnak fia, Pehchen és Podlusan földeit az esztergami káptalan előtt rokonának Péternek, Mikó fiának bevallja. 1274.

A B C

Capitulum Ecclesie Strigoniensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; quod Petrus, filius Nicolai filij Detrici, coram nobis personaliter constitutus, duas terras suas Pehchen et Podlusan uo catas, quas contiguas et sub vna metarum clausura esse dixit, confessus est se uendidisse Comiti Petro filio Mycou cognato suo pro sexaginta et quinque marcis finiti argenti perpetuo possidendas; et ipsas sexaginta et quinque marcas finiti argenti affirmans ab eodem Petro Comite se plenarie recepisse, assumpsit et obligauit se coram nobis, quod quicumque decetero, videlicet siue fratres sui, siue alij de cognacione uel affinitate sua, sine eciam de extraneis, dictum Petrum Comitem filium Mycou, super predictis terris impetere attemptarent, ipse eundem Petrum Comitem teneretur ab omnibus expedire. Et sicut idem Petrus filius Nicolai dixit, terra Pehchen incipit a magna via, qne venit de Wodkerth, et vadit in Hugog, et ipsa via separat eam a terra Scyud; postea cadit in siluam in uuo berch uersus meridiem, ubi est commetaneus Abbas de Triske, et cum binis metis uenit ad fluuium Ipul, ubi est conmetaneus Zatha nobilis de Curth; inde in fluuio Ipul descendit ad quandam arborem piri, ubi est commetaneus Comes Dominibus (így); et inde, tendit uersus septemtrionem, et prope quandam arborem quo zyl dicitur, cadit in magnam viam, ubi coniunguntur due vie, quarum vna uenit de Gormath, alia uero de Podlusan; inde tendit uersus occidentem ad vnum berch per quandam lacum, ubi est vna ylex; et inde 46uadit ad quandam vallem, ubi sunt due arbores ylicis; inde in latere montis uenit ad quatuor arbores, ubi est commetaneus Nicolaus filius Lamperti, et post hec cadit in terram eiusdem Petri Comitis filij Mycon. Et in prenotato circuitu, predicte terre Pehchen et Podlusan, distinguntur ubique cum binis metis, sicut hec omnia dixit nobis sepedictus Petrus filius Nicolai. In cuius rei testimonium et memoriam ad peticionem eiusdem Petri filij Nicolai presentes nostras concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Sixti Lectoris Strigoniensis. Anno Domini M°. CC°. LXX°. quarto, in octaua Omnium Sanctorum.

Jegyzet. Bőrhártyán kelt metszet levél, pecséte az alul fölhajtott hártya hasadékaiból zöld selyemről függ és ugyanaz, melly réznyomatban a Magyar Történelmi Tárban II. 23. látható. A kékkői levéltárban: AL. 14. Érdy.