011. A győri káptalan bizonyságlevele; hogy Lanch Pálnak fia, geudi nemes Durug nevű földet Győr megyében vejére Jánosra, Bathyáni Primus fiára átruházta. 1273.

Magister Carachinus Prepositus Ecclesie Jauriensis totumque Capitulum loci eiusdem omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam teuore presencium volumus peruenire, quod Lanch filius Pauli nobilis de Geud heredum solacio destitutus, sicut dixit, coram nobis constitutus viua voce est confessus, quod quia Johannes filius Primus de Bathyan gener suus predilectus, qui similiter coram nobis erat constitutus, sibi in omni paupertate sua manus porrexit adiutrices, ipsius inopiam ex visceribus pietatis releuando, et propter dileccionem domine Kala vterine sororis sue, vxoris scilicet dicti Johannis, cui tum causa proximitatis, tum eciam pro honoribus et seruiciis eidem inteutissime impensis et exhibitis fraternaliter occurrere tenebatur, quandam terram suam Durug vocatatam (így) in Comitatu Jauriensi existentem hereditariam, et ipsum solum contingentem, sicut dixit, cum omnibus vtilitatibus et pertienciis suis et in eisdem metis et terminis, quibus ipse et pater suus pacifice possederunt, de conseusu et permissione omnium vicinorum et commetaneorum suorum, prout asseruit, dedit, tradidit, contulit et donauit predicto Johanni et Pethe filio suo de predicta domina Kata procreato cum omnibus heredibus et heredum successoribus perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Hoc adiecto, quod quicunque ipsam terram imposterum impetere attemptauerit, predictus Lanch tenebitur expedire propriis laboribus et expensis. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem litteras nostras concessimus munimine nostri sigilli roboratas. Datum anno Dornini millesimo CC°- septuagesimo tercio, Alexandro Rectore et Lectore, Myku Custode Ecclesie uostre existentibus.

(Eredetie a sz. mártoni főapátság levéltárában.)