010. Elias et Guelianus királyi udvarnokok az esztergami káptalan előtt vallják, hogy a birtokukban volt Ztorgár földét a király másnak adományozhatta. 1273. jul. 2.

Nos G. Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis damus pro memoria, quod quidam, qui se Eliam et Guelianum de Ztorgar, ac liberos vduornicorum domini Regis esse dicebant, ad nostram accedentes presenciam, dixerunt: Quod cum dominus Rex terram ipsorum de Ztorgar Comiti Ogouch filio Mycou contulisset, ipsi recognoscentes, quod dominus Rex terram ipsorum conferre poterat, eandem terram suam iuxta uoluntatem et mandatum domini Regis, permiserint dicto Ogouch Comiti perpetuo possidendam, cum omnibus pertinencijs suis; ita quod decetero stiper ipsa terra eorum contra Comitem Ogouch nullam possint habere accionem. Idem eciam Elias et Guelianus uoluerunt et eoncesserunt coram nobis, quod omnes littere eorum, que super facto predicte terre in execucionem litis emanauerant, casse sint decetero, et careant uiribus ac uigore. Et cum littere domini Regis, in quibus ueritas huius rei nobis plenius declaretur, exhibite nobis fuerint, super predicta terra Elie et Gueliani, presentibus nobis representatis, dicto O. Comiti nostrum priuilegium concedemus. Datum tercio die post festum Apostolorum Petri et Pauli, anno Domini, M°. CC° L°XX°. tercio.

Jegyzet. Bőrhártyára írott zárt levél, melynek behajtott vége, azután eleje fektetvén egymásra, mind a három rétegen keresztűl vont hártyakötelék a Magyar Történelmi Tárban II.23. látható pecséttel, mint maradványai mutatják, volt lopecsételve. Hátirata ez: Pro comite Ogouch, super terra Elie et Gueliani. A kékkői levéltárban: AL. n. 13. Érdy.