007. IV. László király Hypolit gróf fiainak adományozza Ljuda-föld nevü három ekényi földet. 1273.

Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presencium noticiam habituris, salutem in salutis largitore. Regie benignitatis sublimitas recto pensans libramine merita singulorum, et maxime illorum, quos sicut generosi sanguinis alta nobilitas et morum innata probitas, sic et approbate fidelitatis constancia ac stenuorum actuum experiencia efficiunt digniores, dum eos digne retribucionis beneficio refocillat, dum eis largitur quod merentur, multorum mentes ad fidelitatis florem excitat, et ad benemerendi studia fideliter obsequentibus prebet et prestat operosam fiduciam seruieudi. Hoc igitur pensantes ex animo, hoc Regali moderamine in cordis nostri reuoluentes armariolo, noticie cunctorum declaramus, quod curn nobiles viri Nicolaus, Vgra, Valentinus et Ypolitus, filii Comitis Ypoliti, fideles nostri, a primeuo iuuentutis sue principio auo nostro et patri nostro victoriosissimis Vngarorum Regibus piarum recordacionum, ac nobis demum ex conspicuis actibus meruissent multipliciter complacere, diuersis clarentes meritorum uirtutibus, se et suos in omnibue Regni expedicionibus et bellorum euentibus ut leones intrepidi dubijs fortune casibus submittendo; et specialiter in memoriam reuocantes, quod cum Boemorum Rex olim patris nostri, nunc vero noster et Regni nostri capitalis inimicus, fidei sue uiolator, fracta pace, ruptis treugis et neglectis iuramenti sui uinculis, ducens secum iu auxilium florem milicie tocius Almanie, fines Regni Hungarie potencialiter adhijsset, Jarinum (így) et quedam alia castra prodicionaliter occupando; nosque ad recuperacionem eiusdem Castri Jauriensis accessissemus, idem Vgra filius Ypoliti in expugnacione eiusdem Castri Javriensis tam iaculis quam lapidum ictibus mortis articulum pro Regni commodo non metuens wlnera letalia subportauit. In aliqualem igitur recompensacionem tot et tantorum seruiciorum suorum, licet maioribus digni haberentur, quamdam terram vduornicalem Liudafelde vocatam ad usum trium aratrorum sufficientem, iuxta terram eorundem filiorum Comitis Ypoliti Elya vocatam adiacentem, sepedictis filiis Comitis Ypoliti, et per eos suis heredibus, heredumque suorum successoribus dedimus, donavimus et contulimus perpetuo possidendam. In cuius terre corporalem possessionem eosdem Nycolaum et suos fratres per Comitem Gabrielem fidelem nostrum sub testimonio Conventua Symigiensis nullo penitus contradictore existente, sicut in eiusdem Conuentus litteris, cui inspeccionem et reambulacionem dicte terre de mandato specialiter commiseramus, contineri vidimus, fecimus introduci. Vt igitur huius nostre donacionis seu collacionis series robur optineat perpetue firmitatis, nec processu temporum possit in irritum per quempiam reuocari, presentes concessimus literas sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti Orodiensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini M° CC° septuagesimo tercio, quinto kalendas Octobris, Regni autem nostri anno secundo. Vacante Sede Strigoniensi; venerabilibus patribus Stephano Colocensi et Johanne Spalatensi Archiepiscopis, Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinqueecclesiensi, Phylippo Vaciensi, aule domine Regine karissime consortis nostre Cancellario Comite Neugradiensi, Paulo Wesprimiensi, aule nostre Cancellario, Tymoteo Zagrabiensi, Lodomerio Varadiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transylvano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gurbernantibus; Rolando Palatino; Enrico Bano tocius Sclauonie, Nicolao Woyuoda Tranisiluano Comite de Zonuk, Joachino Magistro Tawarnicorum nostrorum, Reynoldo Dapiferorum nostrorum Comite Zulga-Jauriensi, Vgrino Magistro Agasonum nostrorum Comite Symigiensi, Laurencio Magistro Pincerna rum nostrorum Comite de Kewe et de Karasou, Moys Comite Symigiensi, Deudato Comite Zaladiensi, Michaele Comite Nitriensi, et alijs quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.

(Ugyan IV. László király 1279-ki megerősítő privilegiumából.)