006. Bruno olmüczi püspök több országról, s ezek közt Magyarország állapotáról jelentést tesz X. Gergely pápának. 1272.

Sanctissimo patri, domino G(regorio) Sacrosancte Romane Sedis Summo Pontifice, B. Dei gratia Episcopus Olumicensis, debitam reverentiam devotaque pedum oscula beatorum. Sanctitatis vestre litteras et mandatum, quod continebant, reverenter, ut decuit, suscepimus; et devote, etsi non exacta, ea tamen, qua potuimus iuxta conditionem temporis, sumus illud diligentia executi. Quod vero in missione litterarum, quas vobis rescripsimus, tardasse videmur, supplicamus humiliter et devote, quatinus Sanctitatis Vestre clementia nos in hoe excusatos habere dignetur. Receptis enim litteris vestris, ad exequendum id, quod continebant, nulla prius propter diram guerre commotionem inter Serenissimum dominum nostrum Regem Boemorum Illustrem, et dominum Ungarie nobis obtulit se facultas. In hiis etiam; que Sanctitati Vestre sub spe fiducie scripsimus, provida et circumspecta discretio vestra nobis, quod necessarium arbitramur, valde cavere dignetur. Datum XVII. Kal. Jauuarii.

Quoniam dies mali sunt ad instautis temporis maliciam redimendam, immo potius propulsandam, Vestre providentia Sanctitatis indixit Concilium, ut communi consilio malis communibus occuratur, inter cetera mandans nobis, quatinus ea, que in Regno Alemanie et partibus convicinis, prout facultas aderit, sive in Clero cuiuscunque religionis aut status, vel in reliquo populo Christiano utriusque sexus, sive in infidelibus cuiuscumque secte vel ritus conversantibus inter eos, quatenus per illos Christiana religio infici potest seu quomodolibet fermentari, correctionis remedio indigere videntur, per nos aut alios viros ad hoc ydoneos, non quidem per testes iuratos seu alios ordinaria inquisitione, sed alia investigatione, que per familiares collationes et alios diversos indagandi modos cum religiosis, et aliis execrantibus maxime vicia colentibusque virtutes haberipoterit, diligenter exquirentes, ea singillatim, distincte et aperte conscripta, nec non et consilia de remediis adhibendis ad correctionem et reformationem illorum sub sigillo nostro per aliquos fideles nuncios ad presentiam vestram mittamus, in missione huiusmodi tempus ipsius preveniendo Concilii per sex menses, ut interim haberi possit competens discussio et plena deliberatio ad oportuna exquirenda, ut decet, antidota circa illa per approbationem eiusdem Concilii adhibenda. Volentes nos omni cautela et diligentia providere, ut ad investigationem predictorum taliter procedatur, quod nulli per hoc irrogari possit infamia, nec adversus aliquem proinde scandalum suscitari. Quod quidem intelligimus de personis specialibus, non in genere, presertim cum mandaveritis in Clero cuiuscumque religionis aut status in Regno Alemanie et partibus convicinis, in reliquo populo Christiano utriusque sexus fieri hoc debere. Nos igitur in hiis vestro parentes mandato, con secundum opinionem procedere intendentes in hiis, que per experientiam didicimus, quod scimus, loquimur, et quod vidimus potestamur: quoniam secundum Apostolum periculosa tempora iam venerunt, in quibus homines se ipsos amantes preponunt commodo reipublice rem privatam. Unde non solum Regnum Alemanie, sed ubique hec pestis in tantum invaluit, qnod quantum est in hominibus sive spiritualibus sive secularibus, horrentes iuga superiorum, in Regum electionibus, et eciam Prelatorum, aut tales eligunt, quos eis subesse oporteat potius quam preesse, aut in diversos dividunt vota sua, duabus forsan de causis; ut plus emungant a pluribus quam ab uno; aut ideo, ut si voluerit unus procedere per rigorem iusticie, contra ipsum per alium se defendant. Ecce, pater et domine reverende, exemplum huiusmodi coram vestris oculis est et nostris iam preteritum et iam instans; preteritum in electione Regis Yspanie et Comitis Richardi; et nunc Regis Yspanie et Comitis Rudolphi. Hoc ideo vobis scribimus, quia in littera prima, quam de Concilio scripsistis super uno principali articulo celebrando, qualiter subveniatur terre sancte, eadem subventio iam debilitata videatur, cum Imperii turbatio penitus turbet eam, cuius reformationis cosilii credimus esse summam, quod talis, si fieri possit, per vestrum consilium haberetur Imperator, consilio Concilii adiuvante, qui potenter, ordinata pace in mundo, posset esse huius executor negotii propria persona. Certe, domine reverende, si audemus dicere, videtur, quod tam spirituales quam seculares Imperatoris potentiam iam abhorrent. Volunt quidem per Spiritum Sanctum benignitatem Imperatorum habere, et per unigenitam sapientiam Dei Patris Imperatorem eligere sapientem; sed quasi personam tertiam abnegantes, potentiam ipsam horrent; cum tamen velle et scire nihil valeant sine posse, et magis expediens videatur, quod unius potentia, etiamsi aliquantulum malignari vellet, malignitatem aliorum nichilominus compescendo toleraretur quam si sine compescente insolescerent universi. Illius saltem malignitatem mors deleret unius, plurium insolentiam de facili delere non posset, cum iam in consvetudinem devenisset. Hec de Regno Alemanie sufficiant; quamvis in eis exprimendis nos diminutos potius quam superfluos reputemus.

Confinia vero Regni circa terminos nostros hec sunt: Ungaria, Ruschia, Lethovia et Pruscia.

Hec vero sunt pericula a Regno Ungarie Christianitati imminentia: Primum quod in ipso Regno Cumani manutenentur, qui non solum alienigenis, sed etiam ipsius Regni incolis atrociter sunt infesti, et modo apud alios minus solito preliandi, infantibus et senibus non parcentes, juvenes et juvenculas captivatos in sui ritus malicie deducunt consvetudinem, ita quod potentiam suam taliter iam multiplicaverunt per eosdum, quod ipsi Ungarie certum ex hoc imminet periculum et iactura, et terris etiam convicinis. Item in eodem Regno manifeste heretici et scismatici confoventur, terrarum profugi aliarum. Ecce ipsa Regina Ungarie est Cumana, proximi parentes eius gentiles sunt et fuerunt. Due filie Regis Ungarie Ruthenis, qui sunt scismatici, desponsate fuerunt. Soror invenis huius Regis Vathatio est tradita, Ecclesie inimico.

Rutheni sunt scismatici, et Tartarorum nichilominus servitores. Lethwani et Prutheni velud gentiles plures Episcopatus Polonie iam penitus deleverunt.

Isti sunt parietes proximi nobis, in quibus, cum ardeant, rem nostram agi sine dubio iam videmus. Ut ergo de Principibus Teutonie taceamus, adeo in se sunt divisi, ut superiorem habere non intendant, quod desolationem et destructionem sue terre unus ab altero expectare videtur. Unde ad Christianitatem in nostris partibus defendendam, vel ad dampna transmaritimarurn partium propulsanda inhabiles sunt omnimodo. Soli Regno Boemie imminere videtur in partibus nostris defensio fidei Christiane. Certe per has terras fuit introitus Tartarorum, et iterum expectatur. Nisi ergo vestra paterna providentia cavere voluerit periculis iam vicinis, sic studens in acquisitione terre sancte, quod non relinquat iu periculo terras istas; volentes vitare Karibdim in Cillam utique incidemus.

De Clero vero scribimus ita vobis, quod in illis quidem, que sunt de vita et honestate eorum, satis in aliis Conciliis est provisum. De quibusdam vero emergentibus in terris nostris et nobis vicinis, nescimus autem, si sint generalia apud omnes, credimus ita esse: quod quoad paucitatem beneficiorum et eorum tenuitatem nimietas est, qui gaudere volunt privilegio clericali, ex quo nobis, qui Prelati sumus, maxima perplexio consuevit oriri. Cum enim talibus provideri non possit, coguntur meudicare in opprobrium ordinis clericalis; vel quod deterius est, nolentes fodere, artes mechanicas nescientes, quarum commercio vitam ducant; ad furta, latrocinia et sacrilegia convertuntur, et in talibus comprehensi quandoque traduntur Episcopis, quorum tandem carcerem evadentes, perseverantes tamen in malicia consveta, interim deprehensi suppliciis deputantur, manibus iudicantium et consentientium inquinatis, adeo ut multitudinem effrenatam propter hoc accidat aliquando denunciari excommunicationis vinculum incidisse, propter quod inter Prelatos et laicos frequenter scandalum suscitalur. Placeat ergo Sanctitati Vestre, ex quo tanta est distantia Episcoporum in partibus nostris, quod de facili ad degradacionem talium convenire non possint, in talibus casibus, ubi incorrigibiles inveniuntur clerici, primo, secundo, et tertio in factis enormibus deprehensi, valeat Episcopus sine convocatione Episcoporum eos solus in sua sollempni Synodo, approbante ipsa Synodo, degradare, vel aliter propter multitudinem ipsos clericos capientium, sine difficilli accessu Curie Romane, ipsis laicis vestra studeat paternitas in absolutionis beneficio providere.

Sunt alia vero, in quibus Clerum et Ecclesias seculares, conventuales, sea parochiales adeo contingit offendi, quod Sedem Apostolicam ab huiusmodi filiabus iam non oporteat expectare, quod crescant, cum eas cotidie in rebus et iuribus minui et decrescere videamus. Illa enim ostensio, que per Dominum in Evangelio et per Moysen in Veteri Testamento leprosorum sacerdotibus debebatur, per quam peccantium confessio intelligitur, de medio est sublata. Predicationis verbum, quod eis in commisso sibi populo competebat, audiri contempnitur ab eisdem. Ipsas Conventuales et parochiales ecclesias in diebus dominicis et festivis non contingit a populo frequentari, et hoc maxime in civitatibus et oppidis, ubi predicatores et minores domicilia sua habent: solent enim dicti fratres primo diluculo dicere missas suas, usque ad horam tertiam non cessando, preter unam autem, quam dicunt solempniter in Conventu, legendo breviter continuant plures missas, et quoniam gaudent brevilate moderni, populus querit pocius missas alias, conventualibus et parrochialibus ecclesiis pretermissis. Consueverunt etiam dictis missis fratres detinere populum per sermonem, quare alias ecclesias non visitant, ut deberent. Consveverunt etiam dare indulgentiam duorum, trium, quatuor, decem et plurium annorum in diebus solempnitatum suarum, et per octavas earum, de indulgentiis, quas a singulis Episcopis colligere consveverunt. Vidimus etiain quasdam litteras papales, quas habent, indulgentiarum cotidie centum dierum eis, qui visitaverint ecclesias eorumdem. In quibus omnibus non solum ecclesiis civitatum ipsarum, sed eciam Liminibus Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli et aliorum Sanctorum, que exinde non frequentantur, sicut prius consuetum fuerat, non modicum derogatur. Vobis eciam, pater reverende, et aliis confratribus vestris et Coepiscopis, Legatis eciam a latere vestro missis, non bene sedere videtur, quod cum in cotidianis predicationibus vestris et nostris non plus, quam quadraginta dies dare consueverimus, eorum auctoritas excellere nos videtur. Quid ergo restat faciendum, immo nichil aliud fit eotidie, nisi quod nomen fratrum patribus preiudicet, sacerdotibus videlicet, Episcopis, immo vobis, et pastores admodum dici non debeamus, nec oporteat vultum agnoscere pecoris nostri in confessionibus, nec pabulum eis predicationis affere, nec curare infirmum, nec consolidare confractum, cum ipsi de hiis omnibus, nobis invitis et irrequisitis se cotidie intromittant, privilegiatos se in eo per Sedem Apostolicam asserentes. Unde quia non communicamus vivis, nec eciam communicamus defunctis, sive in oblationibus, sive in canonica portione. Hinc enim dicti fratres in civitatibus quasi omnium hominum sepulturas habent. Semen clericorum quod in testamentis quandoque steterat, nunc a testamentis dinoscitur penitus cecidisse, et legata sunt ab eis penitus relegata.

Hec quidem sunt dampna, que clerus sustinet ab eisdem; exinde autem plura inconvenientia subsecuntur. Certe cum Dominus Beato Petro Apostolo simul commiserit ius ligandi atque solvendi, et cum contrariorum esse debeat eadem disciplina, miramur, qualiter ius solvendi habere se dicant, cum non habeant ius ligandi, nec etiam habere vellent; cum etsi committatur eis etiam ab Episcopis, quod aliquem excommunicent, reddunt se difficiles tamquam exemptos: timent enim ex hoe eis displicere, contra quos hoc esset forsitam faciendum. Volunt quidem hibere calicem vini meri, cum tamen plenius sit mixto, et fex eius non sit exinanita, bibendam illam clericis relinquentes. Videntur enim dicti fratres non curando curare, cum curam non habeant animarum: utilitatem eure percipiunt, et eius periculum recusantes habere, presunt sine sollicitudine, honorem cure habentes sine onere et sine discriminis proprii periculo, agnoscentes crimina aliorum. Item auctoritas eorum in confessionibus audiendis penitentiariorum vestrorum videtur excedere potestatem. Illi enim remittunt ad nos absolutos pro penitentia iniungenda: isti vero absolvunt et iniungunt penitentias sine nobis. Legati a latere vestro missi legationis sue terminos exeuntes, Archiepiscopi et Episcopi extra suas Dioceses de absolvendo et ligando intromittere se non possunt: fratres vero ad quascumque terras veniunt, iniungunt penitentias et absolvunt, excellentes in hac iurisdiccione omnes iurisdicciones ordinarias, et eciam delegatas. In hiis omnibus consilium vires nostras excedit: sed vestrum est pocius providere, quod et Prelatorum et Cleri auctoritas conservetur, et nichilominus iam sanctorum ordinum multitudo maxima valeat sustentari, mediam forte viam tenendo inter dominum Innocentium papam IIII. et III. Alexandrum, quorum unus pro clero, alter pro fratribus suas constitutiones dinoscitur edidisse.

Quoniam autem iniunxistis nobis, aliquid consilii nostri in mare ruagnum discretionis vestre presumimus instillare, videlicet quod a confessionibus audiendis quoad consuleudum non arceantur fratres, sed pro absolutionibus et penitentiis iniungendis remittant nichilominus confitentes ad legitimos sacerdotes. Et quamvis fratres alias sunt exempti, tamen quoad confessiones audiendum, et etiam predicandum eligantur ab Episcopis tantum, qui ad hoc ab ipsis habiles et ydonei iudicentur, habentibus potestatem eos, qui secus presumpseriut, per censuram ecclesiasticam compescendi, et eciam predicationis silentium imponendi perpetuo eis, qui in predicationibus suis clero detrahere consueverunt.

Ne autem, sicut dictum est supra, populus in predicatione fratrum distrahatur a missis in propriis parochiis audiendis, statuere potestis, ut ab ipsis fratribus tantum in parochiis predicetur, nisi forsan in fratrum festivitatibus, dedicationis videlicet et patroni, sub cuius titulo speciali eorum ecclesia est fundata. Videtur eciam, quod cum ordines isti super paupertatem et mendicitatem penitus siut fundati, nichil propriis manibus laborantes; cum hoc sine maximo mundi preiudicio stare non possit, quod qui uon laborat, manducet, et hoc in multitudine nimium effrenata, prohibere merito debeatis, et eciam Episcopis, ut prohibeant, potestatem dare, ne Conventum accipiant in locis omnibus, ubi placeat. Ubi autem hoc fieri possit et debeat, fiat requisita et accepta Episcopi voluntate.

Item, pater et domine reverende, discrecio vestra sciat, quod eciam ab aliis quibusdam religiosis Monasteriis parochiales ecclesie diminuuntur ex eo, quod laici, qui jus patronatus habent in eisdem, religiosis Monasteriis illud dare solent; cuius occasione predicta Monasteria, parte reddituum ipsius ecclesie sibimet reservata, secularibus clericis, quos presentant, vix tantum relinquunt, ut taceamus de hospitalitate servanda, quod sufficere sibi possint. Presentant eciam quandoque religiosos ordinis sui, dicentes ex privilegio Sedis Apostolice hoc eis licere, et revocant eos quando volunt, forte alia non de causa, nisi quod cum eis pro velle suo bona ecclesie minime parciuntur, alias fingentes causas contra ipsos, de quibus eos coram Episcopo accusare recusant, asserentes, quod non debeant fratres sui ordinis infamare, cum illi tamen Episcopo presentati coram ipso velint defendere famam suara.

Sciat eciam vestra paternitas reverenda, quod excepto Rege Boemie, qui solus presentat Episcopo ad ecclesias sibi vacantes, in quibus ius obtinet patronatus, investiendos clericos sicut debet, omnes alii in Pragensi Diocesi hoc facere contradicunt, et ita ascendunt ad regimen animarum sacerdotes, clavibus non acceptis: et eos destituunt ipsi laici, quando placet: et hoc dominus Episcopus Pragensis propter consuetudinem nimis inveteratam et propter multitudinem generaliter contradicentium reformare non poterit, nisi ei vestra auctoritas suffragetur. Hoc de clero vobis scripsimus, sicut de veritate omnimoda nobis constat.

De populo vero Christiano utriusque sexus vobis constare scimus, tamquam ei qui Leodiensis Archidiaconus extitistis, quod in illis et aliis quibusdam partibus Christianitatis Synodus aliquotiens in anno cum laicis servari cousuevit, ubi testes sinodales ad hoc electi et iurati deponere consueverunt, et dicere, que contra Deum et religionem Christianam publice fiunt a laicis illo anno; vel eciam que fama accusat, contra quam vel purgare se contingit accusatos, vel nou purgantes se, canonicam secundum terre consvetudinem non evadere ultionem. In aliis vero Diocesibus hoc fieri non obtinet consuetudo: unde laicorum impuniti manent excessus, si sint eciam manifesti. Si vero sacerdos tales forsitan voluerit in sua parochia accusare, frequenter ex eo sentit periculum vite sue. Provideat ergo Sanctitas Vestra, si placet, ut Christianitatis Synodus servetur ubique pro conservanda honestate populi Christiani, cum idem deposcat auctoritas evangelica, in qua dicitur:,,Dic Ecclesie”, quod talia Ecclesie sunt dicenda.

Sunt eciam quidam et quedam apud nos religiosorum sibi habitum et nomina vendicantes, quos et quas, cum eorum non sit religio per Sedem Apostolicam confirmata, sectarum nomine credimus comprehendi, qui passim, ut iugum evadant obediencie, habentes velamen malicie libertatem, quasi liberius Domino servituri, dominos et dominas habere nolentes, fugentes eciam obedientiam sacerdotum, seu eciam cohabitacionem coniugii maritalis, et per aliquem ordinem se astringi: femine iuvenes in statu viduitatis se ponunt, illecte forsitan ab aliquibus, per quos nubere prohibentur contra Apostolum, qui de talibus ita dicit:,,Vidua non eligatur, nisi sexaginta annorum”; item: „Adolescentiores autem viduas devita, volo autem huiusmodi nubere.” Iste etenim sunt, que solent circuire domos non solom ociose, sed et verbose, unde et post sathanan sepius convertuntur retrorsum. Certe iste sunt religiose ille, que sub nomine honestatis, sicut olim contra Barnaban et Paulum, seditiones contra clericos suscitare sueuerunt, a quibus eciam in confessionibus fugiunt, nec recipiunt ecclesiastica sacramenta, innuentes tacite, quasi sacramenta in eorum manibus sint polluta. Consilium autem de huiusmodi aliud non damus, nisi quod Apostolus dedisse dinoscitur, sicut supra, quod tales nuberent, suam dicit omnimodam voluntatem, vel in approbatis religionibus retrudantur.

De infidelibus vero inter nos conversantibus, Deo teste, de hereticis nichil scimus. De Judeis vero dicimus, quod Christianas habent nutrices, usuras patenter exercent, et eas indigentibus aggravant ultra modum, in tantum ut infra annum excedant ipsam sortem; publica exercent officia, thelonarii; monetarii fiunt, et cum alias sint infideles, fidem minimam eciam in hiis servant. Furatos calices, vestes sacras, nec non et libros recipiunt a furibus, et servant: et cum sic acceptos cogantur restituere Christiani, si apud eos fortassis inveniantur, Judei eos restituere non coguntur.

In hiis omnibus, que Vestre scripsimus Sanctitati, si diminuti forsan vel superflui invenimur, petimus, ut vestra discretio parcat nobis. Voluistis autem, ut vobis cum omni cantela et diligencia scriberemus, quod sine dubio nobis ipsis necessarium arbitramur; quoniam si littera ista de nomine nostro ad aliorum manus, quam ad vestras perveniret, scimus, quod persecucionis scaadalum evadere non possemus.

(Theiner id. m. 1. köt. 306. l.)