165. V. István király megerősíti Endre beszterezebányai biró számára IV. Bélának 1263-ki erdőadományozását. 1272.

Stephanus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem et perpetuam pacem. Justis petencium desideriis animum condescendere tam vigor equitatis, quam ordo exigit racionis, dummodo id, quod petitur, juri non prejudicet alieno. Proinde ad vniuersorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Comes Andreas de Bysterchebana ad nostram accedens presenciam exhibuit nobis priuilegium karissimi patris nostri Bele felicis recordacionis Regis Hungarie, confectum super quadam sylua et terra inter Bysterchebana et Lypsche existentem, petens cum instancia vt nos ipsum priuilegium ratum habere et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Cujus quidem priuilegii tenor talis est:

Bela Dei gracia Hungarie stb. (következik IV. Béla király 1263-ki privilegiuma, mint fenebb 31. sz. a,)

Nos igitur ad peticionem ipsius Comitis Andree fauorabiliter inclinati prememoratam syluam et terram sub eisdem metis et terminis, quibus antea extitit limitata, eidem et per eundem suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes sibi dedimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Benedicti Orodiensis Prepositi, aule nostre ViceCancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo, Regni autem nostri anno secundo. Venerabilibus patribus Philippo Strigoniensi, Stepliano Colocensi aule nostre Cancellario, Johanne Spalatensi Archiepiscopis Lamperto Agriensi, Briccio Chanadiensi, Job Quinque Ecclesiensi, 273Philippo Vaciensi aule domine Regine Cancellario, Paulo Vesprimiensi, Tymotheo Zagrabiensi, Lodomerio Varadiensi, Dyonisio Jauriensi et Petro Transiluano Episcopis Ecclesias Dei feliciter gubernautibus; Moys Palatino Comite Supruniensi, Judice Cumanorum, Nicolao Judice Curie Regie Comite Symeghiensi, Egidio Magistro Tauernicorum Comite Posoniensi, Joachimo Bano tocius Sclauonie, Matheo Vayuoda Transsiluano, Comite de Zonuk, Laurencio Bano de Zeurino Comite de Doboka, Petro Magistro Dapiferorum nostrorum Comite de Guechke, Alberto Magistro Agazonum Comite de Zybinio, Philippo Magistro Pincernarum, Paulo Bano Comite Bachiensi, Georgio Magistro Tauernicorum domine Regine Comite Zaladiensi, Michaele Comite Nitriensi et aliis quam pluribus Comitatus Regni tenentibus et honores.

(Az esztergami káptalan 1338-ki átiratábúl. Beszterczebánya városnak a kir. fiscus ellen használt permelléklete.)