163. A veszprémi káptalan bizonyságlevele, hogy Favus prépost veszprémi birtokát Illésre, Pál fiára, Ajka nemzetségből, átruházta 1271.

Capitulum Ecelesie Vesprimiensis omnibus presentes inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod vir nobilis et discretus magister Fauus Prepositus noster stans in medio nostri retulit et exposuit viua voce, quod cum ei Elyas filius Pauli de genere Ayka, consanguineus suus perdilectus ab infancie sue primis temporibus incipiendo seruiuisset deuote, fideliter et indefesse, eidemque seruiciis digna et meritoria solucione ac debitis stipendijs minime respondisset; quia pium erat, ac opus suadebat caritatis et justicie, vt eius seruicia absque remuneracione congrua et plenaria non debebant aliqualiter preteriri; ideo dominus Prepositus memoratus fundum curie sue existentem iuxta curiam magistri Pauli Cantoris nostri a parte meridionali cum edificijs et alijs vtilitatibus suis totalem, et fenetum quantitatis duorum iugerorum vel paulo plurium aut paucorum situm a parte aquilonis iuxta fenetum Prepositure Ecclesie nostre saluo ure eiusdem, quod per magist rum Rugas Custodem, et Comitem Ghagham officialem nostros, videlicet sub antiquis signis 269et terminis est assignatum et statutum in prato Ratholt, ac centum iugera terrarum arabilium existeneia in territorio Vesprimiensi, empticia sua, omnia premissa et singula premissorum prefato Elye et eius heredibus heredumque posteritati contulit in perpetuum et donauit pacifice possidenda. Insuper astiterunt omnes populi de Vesprimio, tam nobiles, quam eciam nostri jobagiones et condicionarij populi, nec non et aliarum libertatum et variorum dominorum homines, nominatim autem et expressius ex eisdem Johannes clericus; Comes Paulos filius Zobor, Betleem centurio, Michael filius Egidij, Thek filius Thekez, et Bok; qui vnanimiter et equaliter ipsum Elyam et eius successores irreuocabiliter in suos conuillanos et socios spontanee receperunt. Ex quibus quidem iugeribus terre, prout ab ipso domino Preposito et populis ville Vesprimiensis intelleximus euidenter, quatuor iugera sunt supra vallem Wamus Ozov vulgariter nuncupatam ab oriente, cui vicina est terra Beate Virginis Catharine; quinque iugera sunt ab occidente circa vallem Balaccha quorum finis iacet ad magnam viam; item decem et septem iugera sunt in valle Balacha, quorum commetanea est terra magistri P. Canonici prenotati a septemtrione; item viginti duo iugera sunt iuxta magnam viam Sahtuth a vulgo vocatam a parte meridionali; decem autem iugera sunt de terra fimata iacencia penes terram Comitis Sughe versus fontem Kama; item decem et septem iugera sunt iacencia supra viam Poloznuk, tria iugera circa viam Zobozouth appellatam et tria ibidem ab alia parte, que separantur per viam antedictam; ibi vicina est terra Johannis filij Johannis, et in fine eorundem ab occidente sunt sex iugera circa viam Zobozouth vocatam; item viginti duo iugera sunt prope ad viam, per quam ad syluam itur Comitatus Vesprimiensis, que iacent similiter ad eandem syluam et ad territorium Porlogyerce dictum; quibus vicinatur terra Jacobi filij Olbeus a meridionali parte, a septemtrione autem sunt due arbores piri; item quatnor iugera sunt prope ad vallem Zabaozov, in medio quorum est via Kechkeozovth nominata, quibus a meridie terra Matthie filij Nicolai, a septemtrione autem terra Ecclesie Beati Nicolai, sicut id dicitur, vicinatur. Huiusmodi tamen articulo interiecto, quod donec dominus Prepositus vixerit Diuina gracia mediante, 270premissorum omnium vtilitates, fructus et vsum, si voluerit, prout hactenus, percipere poterit iaxta sue libitum volantatis; presentem autem donacionem reuocare et retractare non poterit ullo modo. In cuius rei testimonium et memoriam perpetuam presentes litteras ad peticionem domini Prepositi et instanciam omnium villanorum de Vesprimio ipsi Elye concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Bogezlay Lectoris Ecclesie nostre, anno Domini M° CC° septuagesimo primo. Reverendo in Christo patre domino Paulo Episcopo nostro; magistro Paulo Cantore, Rugas Custode existentibus.

(Eredetie a veszprémi káptalan levéltárában.)