160. Magyarország főurai II. Otakar cseh hirályhoz a békekötés tárgyában. 1271. juniusban.

Literas Celsitudinis Vestrae debito recepimus cum honore, continentes, quod vobis, qui pacis estis filii et bona pacis diligitis cum omnibus Christi fidelibus, maxime tamen cum his, qui Serenitati Vestrae cognationis funiculo conjunguntur, pacis procuratio bene placet. Nos etiam proposito nostro et literarum vestrarum serie audientiae domini nostri Regis Ungariae ex ordine recitato, pium ipsius animum multis suadentes rationibus induximus ad pacem amandam et 265concordiam reformandam secundum licitum et honestum; Majestatem Vestram attentius inducentes, quatenus ad finem debitum tanto negotio imponendum vobis a Domino tradita sapientia festinetis, accelerando, quod pacis tractatus exigit et requirit, ne mora protractionis cadat in multorum perniciem animarum. Scituri, domino nostro Regi de novo de exteris regionibus maximum advenisse populum armatorum; nec esset Deo placitam mutuis caedibus litare sarguinem subjectorum. Quod vero nota dignum reputastis, qualiter venerabilis, pater dominus Ph.Arcbiepiscopus Strigoniensis hujusmodi pacis tractatui non affuerit, nec per literas suam intentionem voluerit reserare, qui antea circa tractatum pacis habendae fideli animo et devoto studio laboravit: nos enim rogamus affectu (így), sed ipsius laboris intentio nullum invenit effectum. Intererit tamen finaliter tanto negotio reformando, si ad meliora Dominus vicissim produxerit et direxeret aciem Vestrae mentis.

(Palacky u. o. 270. l.)