156. Kunegunda cseh királyné nagybátyjához, V. István magyar királyhoz, a királyok közt tervezett találkozás tárgyában. 1271.

Exultare et laetari carnalis unio caritatis alterius ad alterum mutuo nos excitat et invitat in cunctis prosperis et gratuitis (igy) successibus nostri pariter et nostrorum promptius, quod cum desiderio cordis et animi audire semper nos delectat bonum statum vestrum et salutem corporis vestri ac vestrae uxoris, nostrae sororis carissimae, puerorum quoque vestrorum; quia haec et alia quaecumque gaudia vestra et solatia propria, sicut expedit, per omnia reputamus; summe difidentes (így), quin imo sperantes firmiter vice versa, haec eadem nostra esse similiter vobis cordi. Quae annuncianda vobis duximus in praeaenti, quia videlicet et nos cum dilecto domino et marito nostro ac nostris filiabus carissimis in jocunditate et laetitia vivendo salubriter per Dei providentiam in omuibus prosperamur. Verum quia scripsistis aliquando dilecto domino nostro et marito, super habendo secum personaliter colloquio, ad conferendum, quae mutuo vos contingerent elterutrum ardua negotia, vel saltem ut haec eadem pertractarentur per suos et vestros fideles Barones missos a latere vestri hinc et inde, si convenire occupati fursitan personaliter non possetis, multis arduis obstantibus impedimentis, cum convanire hactenus nequiveritis ad invicem personaliter, restat, sicut scripsistis sibi aliquando, si placitum adhuc vobis fuerit, ut fideles nostri et vestri conveniant quando volueritis, et pertractent loco vestri singula quae tractanda habueritis facta vestra.

(Palacky u. o. 286. l.)