152. V. István magyar király II. Otakar cseh királylyal békességet kötvén, erről ünnepélyes okmányt ád ki. 1271.

Stephanus Dei gracia Ungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex vniuersis presencium noticiam habituria salutem in salutis auctore. Licet eterni Regis imperio generali post celi et terre transitum, teste veritate evangelica, duraturo parere deceat universos; specialius tamen personas sublimitate Regia decoratas ipsius preceptum in pace, que caritatis est vinculum, observanda mentis sue habere continue convenit in archivis, subtili consideracionis libramine attendendo, quod ex ea et per eam eisdem quies corporis, animi tranquillitas esubiectis votiva opulencia prebeatur; presertim cum eterni Regis filius in sinum patris, unde venerat, regressurus, Apot stolici ordinis cetui, per quem orbem instrui voluit vniuersum post salutaria precepta pacem servandam reliquerit et tenendam. Que etsi ex mandati celestis latitudine ad universos et in uniuersos intensionis sue extendere soleat incrementa, tamen eo ampliori sinceritate inter eos eandem decet esse radicatam, quos multiplicis attinenci e unio copulat et connectit. Proinde noverint uniuersi, quod post longa guerrarum discrimiua, que inter dilectam Othaccarum Regem Boemie Illustrem, Ducem Austrie, Stirie, Carinthie, Marhionem Moravie, Dominum Carniole, Marchie, Egre ac Portus Naonis, carissimum cognatum nostrum ex parte una, ct nos ex altera suscitata fuerant suggerente humani generis inimico, cum nos pro votive pacis puritate reformanda dilectos fideles nostros, dominum Paulum Episcopam Vesprimiensem, Egidium Summum Camerarium aule nostre, Rolandum, Banum magistrum Benedictum Prepositum Orodiensem, aule nostre ViceCancellarium, Barones Regni nostri, misissemus, dato eisdem pleno, sufficienti et legali mandato, ut convenientes cum Prelatis et Baronibus Regni Boemie, domino Brunone 248Episcopo videlicet Olomucensi, fratre Hartperno Miniatro Ordinia fratrum Minorum per Austriam, Hartlibo Camerario, Bohussone Marschalco, Nezemizel Pincerna Moravie, a predicto Rege Bohemie similiter cum pleno mandato destinatis, tractare et ordinare et diffinire possent omnia ad reformationem pacis facientia, que nos ipsi, si presentialiter cum ipso Rege Boemie convenissemus, ordinare et diffinire possemus pro nostri quiete animi ac nostrorum tranquillitate subiectorum; iidem Barones nostri considentes cum predictis Baronibus. Regni Boemie ordinaverunt et assumpserunt iuxta mandati traditi sibi formam: Vt de cetero perpetua pax inter nos et ipsum Regem Boemie debeat observari, nec eidem Regi vel suis tarbationes vel molestias inferemus, vel inferri per nostros paciemur, includentes eidem paci, et eadem vallantes Regna nostra, videlicet Ungariam, Dalmaciam, Croaciam, Ramam, Serviam, Galliciam, Lodomeriam, Comaniam, Bulgariam, totumque Ducatum Sclavonie, cum omnibus at tinenciis eorundem, secundam signa, distincciones et metas antiquas, prout eciam progenitores nostri et antecessores Reges Ungarie usque tempus vite domini Bele gloriose memorie patris nostri possederunt et tenuerunt. Verum si termini hinc inde fuissent avulsi, vel mutati, venerabiles patres, dominus Archiepiscopus Strigoniensis et Episcopus Olomucensis, Deum et justiciam habentes pre oculis, super ipsisterminis et limitibus cognoscent, et id, quod legitime diffini- verint, per censuram ecclesiasticam partes facient observare: hoc adiecto; ut occasione terminorum seu limitum, de quibus dicti Archiepiscopus et Episcopus cognoscent, pacis puritas intr Regem Boemie et nos non turbabitur, nec nos cum eodem Rege relabimur in guerrarum discrimina recidiva. Pace huiusmodi inter nos et ipsum Regem reformata, et cancionibus tam litterarum autenticarum, quam iurisiurandi religione firmata, ut eadem robore subsisterre valeat firmiori, infra terminum inter Illustrem Regem Boemie et nos statuendum pro pacis multiplici firmitate, eidem Regi Boemie dari procurabimus et faciemus litteras magnifici domini Karuli Illustria Regis Sicilie, Ducatus Apulie, Principatus Capue et Comitis Forqualquerii, necnon litteras domini H., incliti Ducie Bawarie, presenti pace ex parte nostra inclusorum, super eo, quod 249iidem paci, convencione seu composicioni nunc factis per nos et nostros Barones adhibebunt consensum, connivenciam et opitulacionem omnimodam inviolabiliter observandam; eo expreasim cauto, tam in litteris Regis Sicilie, quam H. Ducis Bawarie predictorum, ut si nos pacem contingat, quod absit, infringere vel turbare, ex tunc iidem Rex et Dux nobis non assistent auxilio, consilio vel favore, sed se a nobis penitus separabunt: Rex autem Boemie sub eadem seu consimili forma nobis dari faciet litteras magnificorum virorum domini Henrici Misnensis et domini Ottonis Brandenburgensis Inclitorum Marchionum, cognatorum et amicorum suorum sub ea forma, ut si Rex Boemie aliquid contra pacem fecerit vel attemptarit, violando seu infringendo eandem, extunc iidem Marchiones a societate et amicicia Regis Boemie se penitus retrahentes, eidem contra nos non impercientur consilium, auxilium et favorem, et hoc expressim continebitur in eorundem Marchionum patentibus litteris, sigillis eorum autenticis pendentibus consignatis, que, ut dictam est, infra terminum per dictum Regem Boemie et nos moderandum nobis debent assignari. Ceterum quia quedam castra intra limites Regni nostri constituta, quorum principale dominium ad nos pertinet, Kuzeg videlicet, de Monte Sancti Viti, Slomuk, Perstan, de Chertus ac castra Farkasii de Zaguria, que Henricus, et duo castra Stago vocata, que Johannes filius eiusdem Henriei, ac castrum Dobra, quod Nicolaus et Stephanus filii Panli, et castrum Row vocatum, quod Merch filius Gianur, qui a nobis transfugentes se ad Regem Boemie transtulerunt, detinent occupata, iuxta ordinacionem Baronum nostrorum et ipsius Regis Boemie recuperanda et habenda, de sua bona voluntate deseruit Rex predictus; adiciendo et expresse cavendo, quod detentores predictorum nec per Theotonicos, nec per Bohemos idem dominus Rex Boemie iuvabit vel iuvare permittet palam vel occulte, et nominatim non patietur eos iuvari contra nos in ipsis castris detinendis per homines, quos ipsis, Henrico scilicet et Johanni filio eiusdem, Nicolao et Stephano filiis Panli, Laurentio filio Petri concessit, postquam se a nobis ad ipsum Regem Boemie cum ipsis castris transtulerunt; promittendo firmiter iuxta eorundem, Baronum ordinacionem, quod de Regis Boemie castris nullum 250nocumentum hominibus Regni Hungarie inferri pacietur Rex predictus per supradictos Henricum, Johannem filium eiusdem, Nicolaum et Stephanum filios Pauli, et socios eorundem, et adherentes eisdem;hoc expres se declarato, quod si iidem dampna, iniurias vel depredaciones aliquas hominibus Regni nostri quolibet ingenio, fraude vel machinamento inferre presumpserint, et super hoc Regi Bohemie per Hartlebum Camerarium, qui secundum formam composicionis impresenciarum facte ad investigandum et inquirendum hominem suum, cui super premissis credi debet, transmittere tenetur, facta fuerit certa fides, extunc eosdem omnibus possessionibus in quacumque parte Regui sui vel terrarum suarum, ab ipso domino Rege Boemie concessis et dalis, spoliabitur et privabitur, nullo regressu temporis ad possessiones easdem reservato. Et ut exapresse appareat, eosdem per ipsum Regem Boemie in sua malicia non foveri, ipsos sic privatos predictis possessionibus ubicumque ab eodem Rege dalis et concessis, de Regni et Ducatuum suorum et terrarum sibi adherencium partibus excludere tenebitur, utpote pacis necessarie turbatores. Promittimus eciam secundum ordinacionem predictorum Baronum, quod non recipiemus in graciam nostram Henricum, Johannem, Stephanum, Nicolaum et Laurencium filium Petri, ac complices eorumdem supradictos cum castris et municionibus ab eodem Rege Boemie eisdem traditis et concessis in Regno et terris suis, vel in posterrum concedendis. Sane quia per iufideles et transfugas huc illuc inter mundi Principes discurreutes seminari solent pestifera pacis turbancia puritatem, que interdum ipsis Principibus non tam temporalis tranquillitatis commodum, quam vite future subsidia per guerrarum discrimina adimunt oportuna: promittimus iuxta ordinacionem predictam non receptare infideles ex parte ipsius Regis Boemie ad non transfugentes, nec eis subsidium vel benignitatem aliquam impertiemur; sed ipsos pocius tamquam male meritos excludemus, nec per nostros amicos vel subditos receptari vel foveri aliquatenus paciemur. Porro quia multiplex tanquam sanguinitatis vel affinitatis affeccio ad correlativum amorem nos possunt et debent mutuo incitare, pro observacione pacis nunc facte, et in posterum durature promittimus et assumimus, ut si aliqua 251temporum processibus successivis contigerit suboriri hinc inde, que turbare possent pacis et concordie unionem, pace eadem nunc facta in suo robore permanente, super gravioribus, que ex parte hominum nostrorum contra homines Regis Boemie attemptata fuerint sive facta ... Strigoniensis Archiepiscopus tam ordinaria iurisdictione, quam ex ipsius iurisdiccionis in eos, qui eidem Archiepiscopo subiecti non sunt, prorogacione nunc facta cognoscet, et que iudiciaria maturitate servata invenerit perperam attemptata, seu facta in preindicium Regis Boemie et hominum suorum, diffinitiva sentencia reformabitur: postquam de cause meritis cognoverit, ut est iuris, et que diginiverit, per censuram ecclesiasticam faciet observari, cum id nostri et ipsius Regis Barones ordinaverint iuxta traditam sibi formam, et nos ac ipse Rex Boemie assumpserimus, approbaverimus, emologaverimus premissa omnia et singula spontanea voluntate. Si vero aliqua praviora per homines Regis Boemie vel Barones eiusdem attemptata fuerint sive facta, per que nobis et hominibus Regni nostri posset preiudicium generari, super hiis venerabilis pater dominus Bruno Episcopus Olomucensis ex ordinaria iurisdiccione, quam omnes Barones et homines Regis Boemie in se prorogaverunt, cognoscet iuxta formam articuli proximo expressi, et quod diffinierit, execucioni mandabit, contradictores per censuram ecclesiasticam districtius compescendo. Et in huiusmodi cognicionibus, diffinicionibus et execucionibus causarum procedent iidem Archiepiscopus et Episcopus, Deum et justiciam habentes que oculis, postpositis gracia, timore, odio et favore. Iidem quoque Archiepiscopus et Episcopus in personam Regis Boemie atque nostram singuli singulatim promulgandi excommunicacionis sentenciam plenam habeant facultatem: cum nos et ipse in premissis subiecerimus personas nostras iurisdiccionibus eorundem. In minoribus vero causis, que hinc inde inter nostros et ipsius Regis homines emerserint,;circa confinia Moravie duo ex parte nostra, videlicet Comes Pozoniensis et (Comes) Nitriensis, ex parte Regis Boemie Camerarius Moravie et Burcravius de Brumore; circa confinia Austrie ex parte nostra Comites Suprunieneis et Musuniensis, ex parte Regis Boemie Castellanus de Haslar et Castellanus Nove Civitatis, Judices provinciales; 252circa confinia Stirie ex parte nostra Comites Castriferrei et de Zala, ex parte Regis Boemie Capitaneus et Notarius Styrie; cirea confinia Karinthie, Carniole et Marchie ex parte nostra Banus tocius Sclavonie, et ex parte Regis Boemie Capitaneus Karinthie, Carniole et Marchie deputabuntur, qui querelantibus hinc inde iusticie faciant complementum; et id quod fecerint, tam ipsius Regis Boemie, quam nostra auctoritate faciant observari. Quod si aliqui ex ipsis fuerint diem functi, successores ipsorum dignitatis hereditarii vel per alterutrum Regum substituti fungentur vice et partibus eorumdem. Item si inter amicos Regis Boemie et nostros aliqua discordia fuerit suscitata, pro causa huiusmodi contra pacem promittimus non venire: sed discordantes studebimus, si poterimus, ad pacem et concordiam revocare. Alioquin causa inter nos et ipsos discordantes exorta Archiepiscoporum et Episcoporum iudicio vel ordinacioni relinquitur, quam ipsi recipiant, et eidem parebunt sive stabunt. Quod si amici nostri hoc renuerint adimplere, nullum consilium et auxilium eisdem impendimus contra Regem Boemie supradictum. Si vero, quod absit, Rex Boemie pacis violator ex quacumque causa propria, vel amicorum suorum ac hominum terre sue inventus fuerit, vel turbator, ipso facto incidit in sentenciam excommunicacionis, quam ex nunc venerabiles patres Pataviensis, Olomucensis et Pragensis Episcopi tulerunt solempniter et in scriptis; et quod eadem sentencia teneat et astringat violatorem pacis et concordie cum effectu, ipse Rex Boemie subiecit se iurisdiccioni ipsorum Episcoporum, non obstantibus aliquibus litteris, indulgenciis seu privilegiis a Sede Apostolica impetratis vel in posterum impetrandis. Preterea ut multiplicatus funiculus pacem faciat pleniorem, Archiepiscopi Regni nostri iurauerunt, quantum in eis est, pacem presentem inter nos et ipsum Regem ordinatam tenerc et servare, et nos inducere iuxta promissionis a se facte formam ad eandem mutuo observandam, et ad tenendum ea, que impresenciarum promisimus et promittimus, spopondimus et spondemus, sicut in ipsorum litteris plenius continetur. Promiserunt eciam per idem iuramentum et promittunt, quod ai nos, quod absit, pacem infringere contigerit, vel ea, que in presens placitum sunt deducta, violare, iidem 253Archiepiscopi et Episcopi et Regni nostri Barones nos deserent, et Regi Boemie adherebunt ex debito prestiti iuramenti. Verum si Regem Boemie pacem vel ea, que in placitum devenerunt, infringere contigerit vel turbare, Episcopi terrarum suarum et Barones eiusdem iuxta formam presentis composicionis et ordinacionis eum deserent, et nobis adherebunt ex debito prestiti iuramenti, sicut in ipsorum patentibus litteris continetur. Item Archiepiscopus Strigoniensis, qui ordinarius noster existit, et Archiepiscopus Colocensis, Aule nostre Cancellarius, et Suffraganei eorumdem, ex Baronum nostrorum voluntate exnunc sentenciam excommunicacionis promulgarunt, quam si nos, quod absit, pacem transgredi contigerit, ipso facto incurremus; et nichilominus iidem Archiepiscopi et Episcopi totum Regnum nostrum ecclesiastico subicient in suis Diocesibus interdicto, non obstantibus litteris seu indulgenciis impetratis vel in posterum impetrandis. Electus eciam Salzburgensis et venerabiles patres Pataviensis, Vrisingensis et alii Prelati Regni et terrarum suarum consimilem excommunicacionis sentenciam in scriptis solempniter tulerunt, quam ipse Rex Boemie ipso facto incurret, si transgessor pacis extiterit vel turbator. Et si in hac parte Archiepiscopi predicti tam Regnorum nostrorum, quam suorum negligentes in exequendis premissis extiterint vel remissi, punientur a dominis Cardinalibus, quorum jurisdiccioni se in hac parte subiecerunt, tamquam iuramenti prestiti transgressores. Barones insuper Regni nostri, Mois videlicet Palatinus, Comes Supruniensis et Judex Comanorum; Egidius Summus Camerarius aule nostre, Comes Pozoniensis; Nicolaus Judex Curie nostre, Comes Simigiensis; Joachinus Banus tocius Sclavonie; Mathias Woywoda Transilvanus et Comes de Zonuk; et Laurencius Banus de Zeurino et Comes de Doboca; Rolandus Banus; Petrtis Magister Dapiferorum nostrorum, Comes de Swek (?); Albertus Magister Agazonum nostrorum, Comes Stibiniensis; Philippus Magister Pincernarum nostrorum; Ernerius Banus, Comes Worosdiensis; Porach Banus, Comes Zaladiensis; Michael Comes Nitriensis; Paulus Banus Comes Bathiensis; Dionisius Comes de Morocha; Magister Andreas Comes de Reuche; et Petrus Comes de Zana, ac alii quamplures iuraverunt, quantum in eis est; 254pacem nunc factam fideliter observare, et nos inducere iuxta posse bona fide ad premissa nostra ac sua servanda, suis super hoc Regi Boemie litteris traditis et concessis. Ad hoc ut concordie et amoris dulcedo inter ipsum Regem Boemie et nos propagines suas faciat longiores, ordinatum extitit a predictis Baronibus Regis Boemie et nostris ad tractatum presentis pacis specialiter deputatis, ut idem Rex Boemie Lombardum Stephanum, nepotem Marchionis Estensis, et nos Philippum Electum Aquilegensem a nostra societate excludere deberemus. Nos itaque iuxta placita et ordinacionem Baronum nostrorum iuramento firmatam exclusimus et excludimus a nostra societate et amicicia omnimodis eundem Philippum, non obstantibus litteris concessis eidem, et promissionibus sibi factis; eidem itaque non assistemus consilio, auxilio et favore: cum idem Rex Boemie Stephanum predictum similiter excluserit de sua societate, familiaritate et amicicia, et penitus removerit; seu omnino et specialiter assumpserit, non receptare vel fovere eundem in suis et amicorum suorum finibus sive terris, promittens eum excludere et excludi facere de eisdem. Exclusimus eciam et excludimus Wilhelmum de Sarfenberch et Nicolaum de Lebenberch a nostro servicio, gracia et favore, promittentes in defendendis et detinendis castris ipsorum contra Regem Boemie et suos non iuvare. Item renunciamus iuri et accioni, quod et que videbantur nobis competere, seu eciam competebant in Ducatibus Stirie, Karinthie, Carniole et Marchie, nullam de cetero nostro vel heredum nostrorum nomine contra ipsum Regem et suos heredes moturi materiam questionis. Renunciamus insuper juri et accioni nobis et nostris heredibus competentibus de insigniis Regalibus; corona videlicet, gladio, monili, sella, scutellis et aliis clenodiis ac thesauro delatis per dominam Annam in Regnum Boemorum. Item prediete ordinacioni et paci includi volumus et includimus excellentes dominos, Philippum Francorum et Karulum Sicilie Reges Illustres; Karulum juniorem Primogenitum ipsius Regis Karuli, generum nostrum; Michaelem Angelum Paleologum Imperatotem Grecorum; Andronicum juniorem Imperatorem Grecorum, generum nostrum; Bouzlaum Cracovie et Sandomerie Boizlaum Maioris Polonie; Henricum Bawarie Inclitos Duces, 255generos nostros; Belam Ducem de Machow et de Bozna, fratrem nostrum; Urossium Regem Servie, et Stephanum filium eius, juniorem Regem Servie, generum nostrum; Swetizlaum Imperatorem Bulgarorum; et Leonem generum nostrum, Ruthenorum Ducem; Mitizlaum fratrem eiusdem; et Wazulem filium Wazule Duces Rutenorum; aliosque fideles fautores et familiares nostros cum filiis, omnibus terris, Regnis, Ducatibus, iuribus ac possessionibus eorundem. Insuper promisimus et promittimus iuxta ipsorum Baronum nostrorum ordinacionem, quod a dominis Cardinalibus, vacante nunc Sede Apo stolica, obtinebimus, transmissis nostris nunciis, confirmacionem pacis nunc facte; hoc adiecto, quod nostri et ipsius Regis, Boemie nuncii circa festum Sancti Michaelis nunc venturum iter arripient, et in festo Omnium Sanctorum proximo sequenti se dominorum Cardinalium conspectui presentabunt; et confirmacionem nostris sumptibus et expensis obtentam faciemus ipsi Regi Boemie assignari. Idem autem Rex per suos nuncios impetrabit consimiles confirmacionis litteras, suis expensis et sumptibus nobis dandas. Creato vero Papa, confirmacionem sub simili vicissitudine alterutri nostrum dandam faciemus, largiente Domino, impetrari. Dampna autem illata hinc inde compensacione mutua sunt sublata, iuxta ordinacionem sepius memoratam. Ut igitur premissa universa et singula per nos inviolabiliter observentur, nec successivorum mutacione temporum infringi valeant, vel aliquatenus vacillare, iuravimus et iuramus tactis Sacrosanctis corporaliter Evangeliis, multorum Sanctorum reliquiis, et vivifice Cracia ligno, ut transgressor promissorum propter infamie notam, quam ex transgressione iuramenti incurret, Divine acrimoniam senciat ulcionis, ut cum Chore, Datan et Abyron recipiat porcionem, Dei Omnipotentis et gloriose Virginis et Sanctorum omnium suffragiis destitutus. In cuius rei testimonium ac perpetuam memoriam, ac munimen presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum et actum in castris apud Posonium, anno Domini MCCLXXI. Regni autem nostri anno secundo, V. Nonas Julii.

(X. Gergely pápa 1272-ki megerősitéséből, Theinernél, Monumenta Hist. Hung. Sacr. I. köt. 299. l. Töredékét közzé tette már Fejér Cod. Dipl. V. k. I. r. 124. l.; lásd ugyan Fejér munkáját VII. k. 5. r. 373. l.)