144. Kunegunda cseh királyné nagyanyját Máriát, IV. Béla özvegyét családi ügyei tekintetében biztatja. 1270.

Visitatione literarum vestrarum consolatae, mater et domina! in quibus cognovimus, vos bene valere et congaudere saluti nostrae ac filiae nostrae carissimae, dignas Vestrae Dilectioni grates referimus; condolentesque singulis et universis vestris incommodis, quae sicut mandastis nobis, per Regem St. machinantem vobis malum quomodolibet disponuntur, non dubitamus, quin omniem opem et operam cum diligentia, consilium et juvamen curabimus adhibere, sicut tenemur ex debito, circa dominum et maritum nostrum dilectum, quod in omnibus vobis assiatere debeat toto posse et viribus omni vice. Et iterum supplicamus, ut ad videndam carissimam dominam et matrem nostram, in veniendo ad nos quantocius poteritis, causa nostrae dilectionis dignemini ordinare.

(Palacky, Über Formelbücher, 283. l.)