130. IV. Béla király Tamás mestert Puk nemzetségből Tét nevü földdel adományozza meg. 1269.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: Quod magister Thomas (de genere) Puk janitor noster ab etate tenera et indole sue juventutis cum feruore sue fidelitatis et animi sui desiderio ea nobis in magnis et arduis Regni nostri negociis impendit seruicia, que nostre voluntati plurimum placuerunt et nostro Regno admodum fuerunt fructuosa. Quibus consideratis idem ad nostram accedens presenciam nobis humillime supplicauit, et peciit a nobis, vt quandam terram, que olim fuit Bissenorum, Teth 199vocatam, sufficientem culture trium aratrorum vel panlo plus, cum omnibus vtilitatibus suis ad ipsam terram pertinentibus pro seruiciis et fidelitatibus suis nobis et Regno nostro impensis sibi conferre de nostre gracie pienitudine facere dignaremur. Verum quia de qualitate et quantitate dicte terre nobis ad plenum non constabat aliqua certitudo, magistro Ectori, Custodi Ecclesie Jauriensis dedimus in preceptis, vt scita omminoda veritate terre predicte qualitatem rescriberet et eciam quantitatem. Qui nobis rescripsit, quod dicta terra Teth esset sufficiens usui et culture trium aratrorum vel paulo plus, et ipsa eadem esset sita in parte orientali juxta terram Comitis Oliuerii de Puk, et a parte septemtrionali juxta predium monasterii magistri Mauricii, et a parte occidentali juxta predium magistri Alexandri. Quam nos sub suis veteribus metis et antiquis cum omnibus suis vtilitatibus dicto magistro Thome, dilecto et fideli nostro, licet a nobis plura mereretur, de plenitudine nostre gracie dedimus, donauimus, contulimus jure perpetuo possidendam et habendam. In cujus rei testimonium, vt hujusmodi nostra donacio inuiolabilis et irreuocabilis possit permanere, presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Demetrii aule nostre Vice Cancellarii ditecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono, Regni autem nostri anno tricesimo quarto.

(Horvát István kézirataiból a nemzeti muzeumban.)