116. IV. Béla megengedi, hogy Pamlen és Péter csallóközti nemesek Patonyban levő részjoszágukat 18 girán eladhassák Jurk királyi tárnoknak és testvéreinek. 1268.

BEIa Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus, Christi fidelibus tam presentibus, quam futuris; quibus presentes ostendentur, salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam Pamlen et Petrus, filij Zeghen nobiles de Chollokuz; a nobis pecierunt, vt quandam particulam terre eorum hereditarie, quam sufficientem vsui vnius aratri et culture habent in terra Potun, quia pro eorum inopia circumiacencium malicijs vicinorum suorum non valent resistere,qui ad dictam terram eorum maliciose in suum vsum de eorum proprietate penitus vendicarunt prebentibus nobis Regium consensum, venderent emptoribus, qui eam possent comparare. Verum quia ipsa terra uicinior erat terris Jurk Tauarnici nostri et fratrum suorum, Vdus videlicet, Bene et Benedicti, jobagionum vduornicorum nostrorum de Potun, ipsam terram vnius aratri, in qua esse dicuntur centum iugera arabilium terrarum preter fenetum, dicto Jurk et fratribus suis preno minatis nobis permittentibus, volentibus et consencientibus ijdem filij Zeghen, requisitis omnibus alijs vicinis suis et permittentibus, sicut per litteras Capituli Posoniepsis nobis constitit, uendiderunt pro decem et octo marcis receptis plenius ab eisdem coram Capitulo Posoniensi, sicut in eiusdem Capituli litteris uidimus, perpetuo possidendam, et habendam. Et mete eiusdem terre, prout in litteris dioti Capituli 179continentur hoc ordine destinguntur: Prima meta incipit a parte occidentali a quodam trunco salicis, qui est iuxta paludem Semlycus uocatam, ubi lunt due mete antique; abinde procedit iuxta terram filiorum Begkez (Bégzen) in quadam semita uersus uillam eorundem cum duabus metis, donec ueniatur ad duas metas antiquas, que sunt prope villam eoramdem filiorum Beskez (így); deinde procedendo in longitudine unius iugeris terram filiorum Beskez, relinquit et adiungitur terre predicti Jurk et generacionis sue; abinde directe procedit uersus orientem et uenit ad quandam paludem ag uocatam, vbi sunt quatuor mete antique, quarum una similiter est filiorum Zeghen, altera uero Jurk et generacionum suarum; abinde procedit in terra filiorum Zegen (így) directe uersus orientem in longitudine unius iugeris metis antiquis dupplicatis, donec ueniatur ad caput cuiusdem paludis, que lapsar uocatur, ubi predicta palus ag adiungitur predicte paludi lapsar, et ibi in quadam area, sita inter ipsum fluuinm diuisum, sunt due mete antique; abinde iuxta terram eorum Jurk et generacionum suarum procedit uersus meridiem, donec ueniatur ad priorem paludem Semlicus uocatam, ubi sunt due mete antique, et transeundo paludem, terram generacionum Jurk contermipatur terre ville Lokluchey; abinde iuxta terras ville Lokluchey, remanente ipsa palude in tarra filiorum Zegyn (így), protenditur iuxta eandem paludem uersus oecidentem, donec ueniatur ad metas ville Gala, vbi sunt quatuor mete antique; dein uenit ad priorem locum Semlitus uocatum, et ibi mete ipsius terre terminantur. In cuius rei testimonium perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Demetrij Ecclesie Albensis Electi, aule nostre ViceCancellarij. Anno Domini M° CC° LX° octauo; Regni autem postri anno tricesimo tercio.

(Szakadozott hártyán szép fekete betükkel írva; de az okmány már annyira elromladozott, hogy csak más szám segítségével lehetett teljesen leírni. Veressárga selymen a pecséttöredék. Pozsonykáptalan országos levéltár. Capsa XII. Fasc. 1. Nr. 1. Knauz Nándor.)