110. Kunegunda cseh királyné nagynényét Ilonát, Boleszló kalisi herczeg nejét kéri, hogy kieszközelje, mikép huga Grifina őtet meglátógathassa. 1267. körül.

Laetari et gaudere tenemur, et utique sic facimus, quandocunque boni status et salutis vestrae prosperae relatione aliqua veridica consolamur; unde si secundum desideria vestra cuncta circa vos aguntur prospera, tamquam de propriis attentissime gratulamur. Rogantes cum fiducia, ut inducere dignemini dominum et maritum vestrum carissimum, quod nobis vos liceat videre personaliter posse; habemus enim multa digna relatui vobis mutuo et occulte; et maxime, ut in vestra rara et desiderabili praesentia nostra concupiscentia satietur. Ceterum quia, sicut scitis, nos quasi omnibus orbatam esse carnalibus, ex imo cordis supplicandum Dilectioni Vestrae duximus, quatenus causa nostrae dilectionis inducere per vestras literas dignemini dominam et sororem vestram 167carissimam, Ducissam Cracoviensem, materteram nostram, ne in veniendo ad nos carissimam sororem nostram quomodolibet debeat impedire, ut ejus consolemur praesentia, cui semper desideravimus summopere commanere.

(Palacky u. o. 285. l.)