109. Kunegunda cseh királyné anyjának, Anna galicziai királynénak, egy, mint látszik Galicziában, kirabolt troppaui kereskedő ügyét ajánlja. 1267. körül.

Miramur, mater et lomina, qua excessuum commissione hoc apud Vestram Dilectionem demeruisse judicemur, (quod) indignas Vestra Maternitas nos fecerit visitandi per suas literas, quibus multum noster animus desiderat consolari. Gaudemus tamen, ut oportet, ex affectu caritatis debito, toto corde, toto animo, de universis vestris prosperitatibus et salute; si haec per Divinam providentiam circa vos et vestros pro vestris desideriis prospere et salubriter disponuntur; scientes quod et nos, et maritus noster carissimus ac filia nostra unica, per Divinam gratiam in ipsius laude pace tranquilla fruimur et salute. Et quia in omni plenitudine favoris, amoris et gratiae prosecutione ex parte domini et mariti nostri carissimi gratulamur, omni parte nobis et vobis ac vestris praecavere vellemus, ne hujus oppositum evenire posset nobis quomodolibet incidenter. Ecce enim ex querimonia lacrymabili valde cognovimus praesentium exhibitoris, non ultimi civis carissimi domini et mariti nostri, Al. de Opavia, quod in terra vestra quidam de vestris comitibus ipsum magnis et multis rebus ipsius spoliaverunt enormiter mobilibus et immobilibus; quas requirendo, quamvis magnas expensas fecerit, rehabere non potuit usque modo. Ad praecavendum ergo ampliori malo, quod ex hoc posset succedere, haee 166gravamina deduci non permisimus ad nutitiam nostri domini cari simi et mariti, sed existimavimus hoc posse per nostra monita apud Vestram Dilect., mater et domina carissima! pertractare; supplicantes ex affectu Vestrae Dnaoni, quatenus Vestrae Dilectionis et proprii vestri honoris causa, ne impotens praeceptrix vestrorum judicemini, memorato Al. civi sic adesse dignemini, ut ablata ex integro rehabeat, et regratiari vobis potius quam conqueri de tantis injuriis amplius compellatur. Nos quoque de specialis caritatis gratia hoc maternae largitionis pro munere gratuito semper gratanter memores volumus amplexari.

(Palacky u. o. 281. l.)