098. IV. Kelemen ugyanazon érdemben 1266.

Clemens Episcopus etc. venerabilibus fratribus ... Archiepiscopo Strigoniensi et ... Episcopo Waciensi salutem etc. Colocensi et Bachiensi Ecclesiis, que auctoritate Apostolica sunt unite, pastoris solatio destitutis, dilecti filii Capitula earundem Ecclesiarum per viam compromissi ad provisionem ipsarum Ecclesiarum unanimiter procedentes, Stephanum tunc Capellanum nostrum et Posoniensem Prepositum, Bunonie litterarum studio insistentem, in ipsarum Ecclesiarum Archiepiscopum et pastorem concorditer elegerunt. Licet autem, presentato nobis decreto electionis huiusmodi, procedere intenderemus ad examinationem ipsius, quia tamen quorundam Canonicorum earundem Ecclesiarum litteras recepimus cuntinentes, quod ante electionem ipsam quedam alia in eisdem Ecclesiis de magistro Demetrio, Archidiacono de Bors in Ecclesia Strigoniensi celebrata fuerat electio, in cuius fraudem et preiudicium postmodum ad secundam electionem de ipso Stephano extitit de facto prima non cassata prucessum, nos vuleutes in hiis cum debita maturitate procedere, ut exanimata veritate, unicuique ius suum servaretur illesum, festum Beati Nicholai proximo preteritum terminum peremptorium duximus prefigendum, ut quicumque vellet huiusmodi primam electionem defendere, vel aliam impugnare, compareret per se vel per procuratores ydoneos coram nobis. Cumque predicto elapso termino nullus se nostro conspectui presentasset, qui vel electionem, que dicebatur vel forsitan fingebatur facta de dicto Demetrio, prosequeretur, vel reliquam impugnaret, nos electionem de ipso Stephano, ut premittitur, factam examinavimus diligenter, et tandem dum nos ad persone merita referremus, considerationis nostre sollicitudine fidelis memoria obtulit, qualiter idem dudum tempore felicis recordationis Urbani Pape, predecessoris nostri a Zagabriensis Ecclesie tuuc vacantis Capitulo postulatus, examinationis discussionem sollicite subiit, et licet in huiusmodi examine in literatura fuerit inventus et extimatus ydoneus, nichilominus postmodum studio moram Bononie extunc continuando vacavit, propter quod non indigne presumimus, sed et verisimiliter credimus ex tanti successu temporis in studii labore transacti, non in otii torpore deducti, eius scientie plurimum accrevisse. Illud etiam de nostra memoria non abolevit oblivio, quod licet predecessor ipse postulationem huiusmodi propter defectum dumtaxat etatis ipsius Stephani non duxerit admittendam, idem tamen predecessor attendens, quod idem nobilitatem generis morum honestate nobilitans, et etatem ipsorum maturitate preveniens, defectum huiusmodi virtutibus redimebat, Apostolica cum eodem auctoritate dispensans, cuncessit eidem, ut ad Episcopalem, Archi episcopalem et quamcunque aliam pesset eligi dignitatem, eumque eligibilem de plenitudine potestatis reddidit, defectu non obstante predicto. Et quamquam codem predecessore morte prevento littere super huiusmodi dispensatione confecte bullate non fuerint, nos tamen, prout Domino placuit, postmodum ad apicem summi Apostolatus assumpti, quod taliter per predecessorem ipsum circa dispensationem eandem factum fuerat, de quo nobis constitit, approbantes ipsi Stephano super boc litteras Apostolicas duximus concedendas. Hec igitur provide attendentes, et sperantes, quod idem Stephanus post predicti tempus examinis non solum moribus et scientia creverit, sed et alias de virtute profecerit in virtutem, electionem de eodem factam, quia eam invenimus canonice et de persona ydonea celebratam, de fratrum nostrorum consilio confirmantes, eundem memoratis Colocensi et Bachiensi Ecclesiis in Archiepiscopum prefecimus et pastorem, sperantes firmiter, quod actus eius, illo dirigente, qui novit, et regimen ipsius in eisdem Ecclesiis eo prosperum faciente, qui potest, per eiusdem ministerium spiritualiter et temporaliter status exaltabitur earundem. Quocirca mandamus, quatenus vos vel alter vestrum per vos, vel per alios, vel alium in Ecclesiarum predictarum ac iurium et pertinentiarum ad ipsum Electum earundem Ecclesiarum ratione spectantium auctoritate nostra inducatis, et defendatis inductum, amoto ab eisdem Ecclesiis, iuribus et pertinentiis quolibet illicito detentore, facientes nichilominus prefato Electo a suis subditis obedientiam et reverentiam debitam exbiberi, ac sibi de ipsarum Ecclesiarum fructibus, proventibus et obventionibus, ac iuribus quibuscumque integre responderi contradictores etc. Non obstante, si aliquibus cuiuscumque conditionis existant, vel etiam dignitatis, a Sede Apostolica sit indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per ipsius Sedis litteras, non facientes plenam ac expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, aut qualibet alia ipsius sedis indulgentia, per quam effectus presentium impediri valeat quomodolibet vel differri. Datum Viterbii III. Idus Decembris. (Pontificatus nostri) anno secundo.

(IV. Kelemen pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 292. l.)