091. IV. Béla király Baas mesternek Arlouch nevü földet adományozza. 1266.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus presentes litteras inspecturis salutem in vero Salvatore. Quamquam Regia sublimitas munificencie sue manus porrigere debeat suis subditis universis, eo amplius in illos consuevit specialius gratuitis prosequi donativis, qui perspicacibus serviciis prerogativa suorum effulgent clarius meritorum. Proinde ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire; Quod magister Baas fidelis noster ad nostram accedens presenciam proposuit a Pouca genero Georgii, Judei baptisati, quem dixit sine heredum solacio decessisse de terra Arlouch ad duo aratra separatam certis metis se dudum empcionis titulo possedisse, quam demum post obitum ejusdem Pouce ipse magister Baas de terris castri nostri Trinchiniensis scivit esse; suplicans instanter, quod cum ipse propter dicti Pouce decessum, qui, ut premissum est, obiit sine solacio liberorum; si eadem terra repeteretur per aliquem ab ipso, contra neminem nomine expeditorio processum habere posset, nec pecunia sua, si eadem terra evinceretur ab ipso, sibi posset restaurari, nos eandem sibi et suis heredibus, cum si terra castri nostri Trinchiniensis, ex liberalitate Regia conferre dignaremur. Nos igitur attendentes, prefatum magistrum Baas nobis et Regno nostro obsequiosum multipliciter extitisse, quod prolixum esset enarrare per singula, et posse impendere servicia in futurum, dictam terram duorum aratrorum, in cujus pacifica possesione ipse magister Baas existebat, exemptam a castro Trinchiniensi, eidem magistro Baas et suis heredibus heredumque suorum successoribus donauimus et reliquimus perpetuo et pacifice possidendam. In cuius donacionis perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras sigilli nostri duplicis munimine roboratas. Datum anno ab incarnacione Domini 1266-o, Idibus Marcii, Regni autem nostri anno 25-o.

(Az eredeti után; Horvát István kézirataiból, ki ezen ományt 1266-ra teszi. Mi az 1260-ki évet helyesbnek tartjuk. L. Okmánytárunk II. kötetét 319. l.)