085. A győri káptalan bizonyságlevele, hogy Kolochi Péter Koloch birtokát Herbort grófnak eladta. 1265.

Capitulum Ecclesie Jauriensis omnibus presentes literas inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod Petro filio Petri de Coloch in Comitatu Soproniensi ex una parte, et Mark de Vönöcz serviente nobilis viri Comitis Herbordj filii Osl pro eodem Comite Herbordo domino suo ea altera coram nobis personaliter constitutis, idem Petrus quandam particulam de terra sua hereditaria Coloch vocata ab eadem a parte orientali versus Sceplok distinctam, terram scilicet quatvor aratrorum in commetaneitate terre Pauli filii Martini a meridie, terre Sceplok prefate ab oriente, terre Marcel a septemtrione, et terre sue Coloch supradicte ab occidente, sicut asserit, existentem et in districtibus earundem commetaneitatum divisam undique certis metis, cujus quidem terre medietatem, terram scilicet duorum aratrorum asserit virgultosam, reliquam medietatem terre arabilem esse dicens, vendidit Comiti Herbordo memorato perpetuo pacifice possidendam pro decem et octo marcis, quas ab eo se confessus est plenarie recepisse, partim in estimatione, partim autem in negocio pro qualibe marca decem pensis denariorum Viennensium computatis. Assummendo, ut si quispiam dictum Comitem Herbordum occasione ipsius terre quatvor aratrorum inquietare voluerit, ipse eundem propriis laboribus et expensis debeat expedire. In cujus rei memoriam ad peticionem parcium presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno Dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo sexagesimo quinto. Chepano Preposito, Jurkone Cantore, Hectore Custode existentibus.

(Az eredeti után. Czech.)