081. IV. Béla király Hricsó várát Miklósnak, a Beych nemzetség ivadékának, adományozza. 1265.

(B)ELA Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Chorowacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in salutis largitore. Circumspeccio sollicitudinis omnium commodis invigilat subditorum; sed eos fauore prosequitur ampliori, qui se suis seruiciis a puericie sue temporibus deuouerunt, et sicut etatis incrementum, ita et virtutum profectum in domo Regia perceperunt. Cum igitur Nicolaus filius Pauli de genere Beych, nepos dilecti et fidelis nostri magistri Farcasii Electi in Prepositum Albensem, aule nostre Vice-Cancellarium, a puericie sue temporibus nostris fuerit obsequiis commendatus, bona indole pollens in puericia, meliori in adolescencia, optima in iuuentute, gratum nobis semper exhibuit seruicium et sedulum famulatum. Nos itaque ipsius merita attendentes, in recompensam nobis exhibiti famulatus Castrum Hrichou cum possessionibus, villis, vtilitatibus, pertinenciis et attinenciis suis, quod castrum et quas possessiones quondam Tolus filio Farcasii duxeramus liberalitate Regia conferendum et conferendas, et posthec ipso decedente sine herede ad manus Regias reciderunt, secundum Regni consuetudinem approbatam ipsi Nicolao; et per ipsum suis heredibus heredumque successoribus sub veris metis et antiquis contulimus, dedimus et assignauimus iure perpetuo, quiete et pacifice possidenda. In cuius castri et villarum collacionis memoriam et robur perpetuum presentes nostras dedimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Ph(ilippi) Sancte Strigoniensis Ecclesie Archiepiscopi aule nostre Cancellarii dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, in Kalendis Augusti, Regni autem nostri anno tricesimo.

Et ne aliqua suspicio de presentibus litteris oriri valeat, pro eo, quod, ut premisimus, Nicolaus, cui castrum et villas contulimus, magistro Farcasio Electo in Prepositum Albensem, aule nostre Vice-Cancellarium attinet, ad cautelam sigillum autenticum ipsius venerabilis patris Ph. Arcbiepiscopi Strigoniensis, Cancellarii nostri, iuxta nostrum duplex sigillum apponi ex certa sciencia fecimus et appendi.

(A bőrhártyán írt eredeti után, melyről a király és Fülöp esztergami érsek pecsétei függnek.)