080. A hanti káptalannak varsányi föld osztályozásáról szóló bizonyságlevele. 1264.

Capitulum Ecclesie Hantensis omnibus presentes litteras inspecturis tam presentibus quam futuris salutem in omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Johannes filius Petri de Wosian exhibuit nobis litteras magistri Laurencii Judicis nobilium Magistratus Zaladiensis in hac forma: Quod cum Nicolao - - homine suo hominem nostrum mitteremus, coram quibus ipse Johannes terram Wosyan diuideret in duas partes, quarum vnam Paulus, Stephanus, Jacobus, Marcus et Matheus filii Posa, Thomas filius Chyrd et Dominicus filius Seeg sibi eligerent, altera parte supra dicto Johanni et suis fratribus remanente, prout iudiciali ordine fuerat prosecutum. Nos autem ad ipsius petictionem et iuris ordine deposcente pro maiori cautela vnum ex nobis transmisimus, qui ad nos reuersus cum Johanne, prefato Stephano et Dominico ex aduersa parte, in quorum disposicionem et factum in ipsius presencia Paulus, Jacobus, Marcus et Mattheus, Thomas et Dominicus voluntatem suam et verba commiserant, confessus est, qnod ipsam terram prefatus Johannes diuiserit respectu vtilitatis sue in partem maiorem et minorem, de quibus nominati Stephanus et socii sui minorem partem ipsius terre pro faciliori et vtiliori statu elegissent, ampliori et laciori parte irreuocabiliter in forma pacis iam dicto Johanni cum suis fratribus, Petro videlicet et Nicolao in filios filiorem remanente. Cuius equidem diuisionis seriem et cursus metarum idem noster concanonicus ad hoc deputatus, vt diximus, presentibus partibus retulit seriatim. Prima meta angulosa incipit ab occidente in feneto et tendit ad partem aquilonis ad quandam metam terream, que scilicet meta terrea et angulosa procedendo iuxta terram filiorum Poca diuidit inter partem ipsius Johannis et cognatorum suorum prefatorum; abinde transit per montem, vbi sunt mete terree; exinde transeundo quandam vallem Tekeneud vocatam iterato ascendit in montem, vbi sunt due mete diuidentes inter partes; deinde vero procedit ad quendam collem Kumoloumal dictum, in cuius fine mete sunt iuxta viam ex parte orientis; deinde postmodum veniendo procedit per medium virgulti Monorud vocati descendendo ad vallem, vbi sunt mete terree et finales. Preterea diuiserunt parcium voluntate similiter in duas partes siluam quandam, que est sita ex parte Scech, de cuius medietas, que est ex parte vduornicorum, cesserit Johanni et fratribus suis supradictis, vt in terra, altera parte parti aduerse remanente. Ad robur igitur et statum irreuocabilem disposicionis et diuisionis pretaxate tenore nostrarum litterarum presencialium apposito eciam iudicium decem marcarum se partes coram nobis obligarunt, si que earum de hoc facto resiliret. Nos autem ad iustanciam parcium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas Datum anno Domini M°. CC°. LX°. IIII°. Hyacinto Preposito, Farcasio Lectore, Hanta Custode, Chya Decano existentibus.

(Eredetie a sz. mártoni főapátság levéltárában.)