079. A győri káptalan bizonyságlevele, hogy Osl nemzetségü János a nejének Biburnak járó hitbér fejében Zupur nevű földet átengedte. 1264.

Capitulum Ecclesie Jauriensis, universis presencium inspectoribus salutem in Domino sempiteroam. Ad universorum noticiam tenore presencium volumus pervenire, quod Johanne filio Stephani de generacione Osl ex una parte, et domina Bybur filia Stephani de Jakua uxore eiusdem Johannis ex altera coram nobis comparentibus, idem Johannes prefate domine Bybur uxgori sue pro dote et rebus parafernalibus eiusdem dedit et assignavit quandam terram suam empticiam Zupur numinatam in Comitatu Supruniensi a quodam jobagione castri Supruniensis Hemirico nomine, sicut dyeit, comparatam. Qua recepta ipsa domina super premissis dote et rebus suis parafernalibus esse asseruit se contentam. Verum in eodem instanti ipsa domina eandem terram Zupur vendidit Comiti Georgio filio Mauricij de Cherna, pro quo Stephanus filius Heym de Dwr comparuit coram nobis, receptis pro eadem sedecim marcis, perpetuo pacifice possidendam. Cuius quidem terre mete, sicut idem Johannes recitavit, hoc ordine distinguuntur. Incipit prima meta a plaga orientali in commetaneitate ville Chalad in quodam virgulto, et tendit ad Zupur villam jobagionum, ubi sunt due mete; hinc vergit versus meridiem ad Kyreztyen villam Cruciferorum, et ibi sunt due mete; abinde venit ad septemtrionalem plagam, ad Ker villam jobagionum, ubi sunt similiter due mete; inde venit iterum ad orientem ad primam metam, ubi orditur, et ibi conterminium recipit ipsa terra. In cuius rei memoriam ad parcium peticionem presentes dedimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Anno gracie millesimo ducentesimo sexagesimo quarto; Chepano Preposito, Jurkone Cantore, Hectore Custode existentibus.

(Az eredeti hártyára van írva, róla vereses selyemzsinór függ, melyről a pecsét már leporlott; a felső szélén a szokott A B. C. kötbetük fele részei. Közölte Paur Iván az Új M. Muzeumban 1855. I. k. 399. l.)