070. IV. Orbán pápa Istvánt ifjabb magyar királyt inti, hogy nővérét Annát, galicziai özvegyherczegnét, birtokában ne háborgassa. 1264.

Urbanus Episcopus etc. carissimo in Christo filio Stephano Regi, primogenito carissimi in Christo filii nostri B(ele) Illustris Regis Ungarie, salutem etc. Mente vigili et animo diligenti debet illa omnia tua devitare sublimitas, in quibus de aculeo iniquitatis agitur, et offensa Dei, ac pupillorum et orphonorum iniuria contineri videtur. Sane carissima in Christo filia nostra Agna vidua, soror tua, Ducissa Galitie ac de Bosna, et de Mazo Domina, et dilecti filii Michael et Bela orpbani nati eius, gravi nobis conquestione monstrarunt, quod tu eos de Berez et Fizer Castris, ac Solomon et de Borsna villis, iuribusque et pertinentiis suis, que dicti Ducissa et orphani se diu iuste et pacifice asserunt possedisse, contra iustitlam spoliasti, sicque ipse pro tua voluntate detines et eis restituere indebite contradicia. Quare ipsi et carisaimus in Cbristo filius noster B(ela) Illustris Rex Ungarie, pater tuus, per nuntium specialem pro eis instanter postulari fecerunt a nobis, ut super biis exhiberi sibi complementum institie facercmus. Nos itaque considerantes attente, quod de spoliatione et detentione huiusmodi non modicum tue fame deperit et saluti, maxime quia non solum predictos Ducissam et orphanos, sed etiam Regem ipsum cum superni Regis offensa, prout accepimus, graviter perturbasti, magnitudinem tuam attente rogandam duximus et monendam, quatenus provide considerans etc. egaltabit, ad sororis tue et orphanorum ipsorum iura vel ad quorumcunque bona fidelium te qui etc. inhiare, supradicta castra et villas cum iuribus et pertinetiis auis pro Divina et Apostolice Sedis ac nostra reverentia reatituere affectu prompto et libero non omittas; ita quod tibi eginde Divine benedictionis ac nostre premium cum laudis humane preconio valeat provenire; alioquin cum patres orphanorum et judices viduarum simus a Domino eonstituti, eisdem Ducisse ac filiis, pro quibus in suis iuribus confovendis prefati patris tui benignitas etc. restituendum prefatis Ducisse et filiis castra, villas, iura et pertinentia memorata, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, sicut iustum fuerit, appellatione remota, compellaris. Datum apud Urbem Veterem XVII. Kal. Augusti. (Pontificatus nostri) anno tertio.

(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 276. l.)