069. IV. Orbán pápa a nyitrai püspöknek meghagyja, hogy káplánja Sixtus számára egyházi javadalomról gondoskodjék. 1264.

Urbanus Episcopus etc. venerabili fratri ... Episeopo Nitriensi salutem etc. Apostolice benignitatis affectum potissime circa illos debemus exponere, de quibus evidentie claritas innuit, quod sint digni speciali gratia et honore. Sane dilectua filius magister Sistus, Capellanus noster, scolasticus Strigoniensis, clericus et nuncius carissimi in Christo filii nostri B(ele) Ungarie Regis Illustris, morum et scientie meritis iuvari dinoscitur, ut a nobis gratiosa benivolentia foveatur. Cum itaque idem Capellanus Arcbidiacunatum, quem in Ecclesia Jauriensi pacifice se obtinere proponit, velit, sicut asserit, libere resignare; nos ei obtentu prefati Regis, nec non dictorum meritorum intuitu, volentes gratiam facere specialem, fraternitati tue mandamus, quatenus eidem Capellano in Zagrabiensi, vel aliqua Cathedrali, aut alia Ecclesia provincie Strigoniensis, de personatu vel dignitate cum cura, vel sine cura, et etiam de prebenda, si vacant ad presens, vel quam cito se facultas obtulerit, auctoritate nostra per te, vel per alium providere procures, faciens eum in Ecclesia, in qua ei duxeris providendum, in canouicum recipi et in fratrem, non obstante statuto de certo canonicorum numero, iuramento vet confirmatione Apostolica, seu quacunque firmitate vallato, vel si pro aliis ibidem scripta nostra direximus, quibus auctoritate presentium nolumus preiudicium generari; seu quod idem Capellanus alias beneficiatus existit; vel si aliquibus communiter vel divisim a Sede Apostolica sit indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime teneantur, quodque ad id compelli, vel suspendi aut interdici seu excommunicari non possint, et quod alius de personatibus, dignitatibus, prebendis et beneficiis ad collationem vel electionem eorum spectantibus, nequeat aliquibus providere per ipsius sedis litteras non facientes plenam et espressam de indulto huiusmodi mentionem; sive aliqua ipsins sedis indulgentia, per quam effectus huiusmodi gratie impediri valeat vel differri, et de qua cuiusque toto tenore de verbo ad verbum in nostris litteris fieri debeat mentio specialis. Contradictores etc. Nos enim nichilominus irritum decernimus et inane, si secus de personatu vel dignitate ac prebenda huiusmodi Apostolica, vel quavis auctoritate alia a quoquam contigerit attemptari. Volumus antem, quod idem Capellanus, postquam personatum, vel dignitatem ac prebendam huiusmodi fuerit pacifice assecutus, Archidiaconatum resignet eundem, quem nos nichilominus ex tunc vacare decernimus eo ipso. Datum apud Urbem Veterem Idibus. (Pontificatus nostri) anno tertio.

(IV. Orbán pápa Regestaiból, Theiner id. m. 1. k. 274. l.)