057. IV. Orbán pápa Magyarország főpapjainak meghagyja, hogy a magyar királyi családnak a tatárokkali összeházasodását akadályoztassák. 1264.

Urbanus Episcopus etc. vonerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episeopis, aliisque Prelatis Ecclesiarum per Regnum Ungarie constitutis, salutem etc. Per facti evidentiam tibi et universitati fidelium de Regno Ungarie in populum deplorandum agnoscitur, qualiter dampnabilis feritas Tartarorum suam potentiam ad Christiane religionis exterminium experitur. Digne igitur non solum admiratione concuti, sed debemus etiam stupore perfundi, dum per aliquos fidedignos, corde tamen anxios et oculis lacrimosos, nobis asseritur, quod karissimis in Christo filiis nostris Bele Ungarie et Stephano primogenito eius Regibus illustribus a Tartarorum ipsorum calliditate subdola per quosdam fallaces ipsorum nuncios, vel potius exploratores pestiferos suadetur, ut iidem Reges eis parentele vinculo, vel quocumque alio amicabili federe studeant alligari, quasi astutia Tartarorum ipsorum Reges eosdem ita fore simplices arbitretur, ut nolint habere pre oculis, qualis in iamdicto Regno facta per ipsos olim fuerit effusio sanguinis innocentis. Ha Deus! que conuentio lucis ad tenebras, vel quid ad plebem catholicam et devotam cum confidelium communione perfida seu dampnatorum hominum parficipatione dolosa, vel quid etiam lupos rapaces et perditionis ac dispersionis semper avidos cum pastoris eterni contumelia, et agni celestis offensa ovium gregi mitissimo applicari, vel columbas colubris couniri? Ha Deus! quid ad gentem impiam et a sancti nominis tui notitia penitus alienam? ad hoc intendere, ut redemptos glorioso pretio sui sanguinis sub quodam consanguinitatis vel affinitatis, aut confederationis amictu possint sue perfidie contagio maculare, ac in illam per consequens devenire potentiam, ut de Ungarie partibus et locis conterminis deleatur omnis tue reverentia maiestatis. Hac enim de causa utrique Regum ipsorum nostras dirigimus litteras inter alia continentes, ut sit eis in odium temporibus audivisse preteritis, vel in diebus audire futuris, quod gens tam spurcida, tam prophana, cum eis, aut cum aliquibus aliis personis eximiis Regni eiusdem commune quid habeant, nisi forte quod veniat ad Regis eterni cultum beatissimum, si tamen hoc ei desuper sit concessum, vel quod opportuno, loco et tempore se videat sub vexillo sue celsitudinis, favente virtutis Divine subsidio ruinam irreparabilem incurrisse. Rogamus itaque universitatem vestram affectione, qua possumus, ac etiam sub pena excommunicationis, quam eo ipso, si contrafeceritis, incurratis, vobis per Apostolica scripta districtius inhibemus, quatenus huiusmodi parentelis et confederationibus iniendis, vel habendis tractatibus super hiis, et similibus inter ipsos, vestram omnino presentiam adimatis, ac nullum super hiis prestatis auxilium, cousilium vel favorem; sed omni virtute, qua poteritis, tam indignis affectibus et iniquis operibus resistatis, ut Apostolice Sedi sit delectabile circa vos sue benevolentie gratiam ampliare, si agnoscat per effectum operis, quod in affecto vestro geritur, ut nihil a Regibus memo ratis vel quibuscunque aliis in detrimentum catholice fidei, vel in iacturum fidelium presumatur. Datum apud Urbem Veterem V. Kal. Februarii, (Pontificatus nostri) anno tertio.

(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. 1. k. 265. l.)