052. IV. Orbán pápa János győri esperestnek megengedi, hogy esperestségén kivül más egyházi javadalmat birhasson még. 1264.

Urbanus Episcopus etc. dilecto filio Joanni Archidiacono Jauriensi, nepoti venerabilis fratris nostri ... Episcopi Penestrini salutem etc. Volentes tibi tue devotionis meritis, intuitu quoque venerabilis fratris nostri ... Episcopi Penestrini, cuius nepos existis, gratiam facere specialem, tuis et eiusdem Episcopi precibus inclinati, devotioni tue, ut preter Archidiaconatum Jauriensis Ecclesie curam animarum annexam habentem, quem te canonice proponis adeptum, unicum aliud ecclesiasticum beneficium, etiam si sit personatus vel dignitas, et similis ei cura immineat, licite recipere, si tibi in Regno Ungarie canonice offeratur, et cum predicto Archidiaconatu retinere libere valeas, constitutione Generalia Concilii non obstante, auctoritate presentium indulgemus: proviso quod Archidiaconatus et beneficium huiusmodi debitis non fraudentur obsequiis, et animarum cura in eis nullatenus negligatur. Nulli ergo etc. noatre concessiouis etc. Datum apud Urbem Veterem II. nonas Januarii, (Pontificatus nostri) anno tertio.

(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m 1. k.258. l.)