049. IV. Béla király Ujhelyben és Potworchban fekvő földeket Favus pannonhalmi apátnak ítéli oda. 1264.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Glallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus tam presentibus quam futuris litteras presentes inspecturis salutem iu omnium Saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum Butbk filius Budicha, et Mortunus, ac alii cognati sui a villis monasterii Sancti Martini Vyhel et Potworch nuncupatis, intra metas earundem villarum terram quindecim aratrorum repeterent coram nobis, fuissetque super hoc inter partes diucius disceptatum; tamen quia auditis proposicianibus parcium inuenimus illam terram olim fuisse apud Comitent Ivankam filium Damana, et apud Reginam karissimam consortem nostram; postmodum habito consilio Baronum nostrorum qui in judicio nobiscum assedebant (így), eo quod idem Buthke et cognati sui priuilegium suum super quantitate ipsius terre nequiuerunt exhibere coram nobis, racione preuia decreuimus, quod Fauus venerabilis Abbas dicti monasterii cum vno fratre suo et cum duobus nobilibus de vicinis seu comprouincialibus in octauis Beate Lucie Virginis coram Capitulo Nitriensi, super eo, quod dicta terra quindecim aratrorum fuerit villarum Vybel et Pothworch prefatarum, prestare debeat sacramentum. Verum quia aduenieuta termino ipsius sacramenti dicto Abbate cum vno fratre suo et duobus nobilibus parato ad prestandum sacramentum, prout per nos judicatum fuerat, prememoratus Buthk cum suis cognatis supradictis juramentum ipsius Abbatis et sociorum suorum non recepit, sicut in tenore litterarum iam dicti Capituli Nitriensis vidimus contineri, sentenciando decreuimus, ipsam eandem terram sepe dictis villis Vyhel et Pothworch perpetuo possidendam remanere. In cuiua rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Farkasii Electi Albensis aule nostre Vice-Cancellarii dilecti et fidelia nostri, anno Domini M°CC° sexagesimo quarto Regni autem nostri anno vicesimo nono.

(Eredetie a szentmártoni főapátság levéltárában.)