048. Leustách özvegye a sághi konvent előtt bevallja azon Usud részbirtokot; mely iránt már férje Istvánnal és Victorral lépett egyességre. 1263.

A. B. C. D. E.

Lucas Divina miseracione Prepositus et Convenlus Ordinis Premonstratenaium Ecclesie de Saag omnibus Christi fidelibus salutem in Domino sempiternam. Prudena antiquitas adinvenit, res geatas fideli literarum testimonio commendare, ne in posterum nubilo oblivionis permittantur obfuscari. Ad noticiam igitur vniuersorum harum serie volumus pervenire, quod constituta coram nobis relicta Leustachij filij Bwgud cum filio suo Bugud vocato confessa est, maritum suum Leustachium vendidisse terram ad unum aratrum sufficientem de porcione sua in villa Vsud, consencientibus suis cognatis, videlicet Petro, Bogislao et Endech in nostri presencia, Stephano et Ictori perpetuo possidendam, qui ab antiquis temporibus in eadem villa Vsud residebant, et quinque marcas pro dicta terra Leustachium maritum in vita corporali plenarie accepisse a Stephano et Ictore supradictis, nondum tamen dictam terram metis vel terminibus (így) disjunctam, sed quandocunque divisio terre in villa Vsud inter generaciones ordinata fuerit, dicta domina et filius suus Bugud, tenentur cum utili sessione mansionis et feneti iuxta quantitatem valoris terre unius aratri, curiculo (vel: circulo) metarum distinguere. Hoc interposito, quod quandocunque processu temporie placeret Stephano et I(ctori) terram dictam vendicioni exponere, pro tantisdem quinque marcis nominato Bugud vendere tenebuntur. Vt autem huius rey series robur optineat perpetuum, presentem paginam, sigilli nostri munimine fecimus roborari, Anno Domini M°CC° sexagesimo tercio.

(Bőrhártyán kelt metszett levél.:Másolta Horvát István. Érdy.)