046. A győri káptalan bizonyságlevele, hogy több birtokosok földeiket a pannonhalmi apátságnak eladták. 1263.

Capitulum Jauriensis Ecclesie omnibus, ad quos presens scriptum peruenerit salutem in Domino sempiternam, Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod constituti coram nobis Georgius filius Mychedeue. Benedictus filius Andree, et Thomas filius Bene presentibus et non contradicentibus cognatis et commetaneis suis, Kuup videlicet, Akur filio einsdem, et Georgio filio Martini, proposuerunt asserentes, quod idem Georgius terram suam empticiam ad usum unius aratri sufficientem, Benedictus vero et Thomas memorati terram ipsorum hereditariam ad usum duorum aratrorum sufficientem Kusdeuch (vagy Kis-Dench) vocatam sitam iuxta terram Pothuorch, Ecclesie et Abbati Sancti Martini de Pannonia pro duodecim marcis argenti ab eodem Abbate coram nobis plenarie acceptis uendidissent iure perpetuo possidendas; ita tamen, quod si Abbas prefatus racione terrarum predictarum per quempiam molestaretur, Georgius, Benedictus et Thomas memorati ipsum expedire et, defendere tenebuntur. Vt igitur huius rei series robur perpetue firmitatis obtineat, presentes litteras concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Anno ab Incarnacione Domini M°CC°LXo tercio Magistro Demetrio Lectore Ecclesie nostre existente.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)