038. IV. Orbán pápa a keresztes hadra menőket apostoli székének pártfogása alá veszi. 1263.

Urbanus Episcopus etc. venerabili fratri ... Arcbiepiscopo Strigoniensi salutem ete. Volentes omnes crucesi gnatos et crucesignandos in Regno Ungarie pro subsidio terre sancte singularis privilegii prerogativa gaudere, crucesignatis et crucesignandis huiusmodi, ut per litteras Apostolice Sedis vel Legatorum eius impetratas hactenus, quarum non sit auctoritate processum, et impetrandas in posterum, nisi dicte Sedis littere impetrande plenam et expressam fecerint de presentibus mentionem, extra Dioceses, in quibus ipsi et eorum bona consistunt, in causam trahi vel ad judicium evocari non possint, dummodo parati sint coram eorum ordinariis de se querelantibus exhibere iustitie complementum, auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo etc. nostre concessionis etc. Datum apud Urbem Veterem X. Kal. Novembris

(Pontificatus nostri) anno tertio.

(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 250. l.)