036. IV. Orbán Pába az esztergami érseknek meghagyja, hogy a szent föld segitségére működjék. 1263.

Urbanus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri ... Archiepiscopo Strigoniensi salutem et Apostolicam benedictionem. Inter occupationes multiplices et immensas, quibus assidue angimur et distrahimur supra vires de subsidio terre Sancte vehementius cogitantes: ad hoc attenta sollicitudine et attentione sollicita instantius vigilamus, ut eiusdem terre succursui opportuno provideatur remedio, et crucis ac crucifixi negotium auctore Domino feliciter dirigatur. Nam licet nonulli predecessores nostri Romani Pontifices, grandis ad hoc diligentie studio ferventer institerint, nos tamen, qui statum illius terre presentialiter novimus, quique ipsius discrimina experientia palpavimus manuali, eo affectiosius cupimus eidem terre celeri et efficaci subsidio subvenire, quo terra eadem in graviori est hoc tempore necessitatis articulo constituta. Cum igitur nos centesimam omnium ecclesiasticorum preventuum Regni Ungarie usque ad quinquennium eidem terre de fratrum nostrorum consilio duxerimus concedendam; fraternitati tue mandamus, quatenus huiusmodi centesimam annuatim usque ad predictum quinquennium per te vel per alium seu alios integre colligens, quicquid collectum fuerit, nuntiis eiusdem terre vei eorum procuratoribus seu alterius eorundem absque diminutione qualibet assignare procures, per eos in dicte terre subsidium convertendum. Contradictores autem, si qui fuerint, vel rebelles, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compescas; non obstante, si Prelatis, personis, Capitulis, Collegiis, Conventibus et locis aliquibus exemptis et non exemptis a Sede Apostolica sit indultum, quod ad exhibendum alicui subsidium pecuniarium minime teneantur, quodque ad id compelli non possint. Omnes autem de Regno predicto clericos et laicos, cuiuscumque conditionis, ordinis et dignitatis existant, qui olim pro dicte terre subsidio crucis signaculum assumpserunt, et motu proprio deposuerunt assumptum voto huiusmodi minime adimpleto, ut illud cum devotione resumant; illos etiam qui assumptum non deposuerunt, et qui ipsum assument deinceps, ut se sic studeant preparare, quod personaliter se conferant in succursum terre predicte, et quod interim huiusmodi crucis signaculum deferant, moneas efficaciter, et inducas eos ad redimendum vota sua, vel ad transfretandum censura simili, appellatione postposita, coercendo. Verum quia, sicut accepimus, nonnulli executores plerisque personis et locis ecclesiasticis, regularibus et secularibus, exemptis et non exemptis eiusdem Regni a memorata Sede concessi, super quibusdam concessionibus de redemptionibus votorum crucesignatorum, nec non de legatis datis, obventionibus, relictis subventioni terre predicte, ac aliis deputatis ad subventionem eandem in premisso Regno per nos et predecessores nostros Romanos Pontifices, seu alios de mandato Sedis predicte factia, modum in colligendis predictis excedant, aliasqne in talibus pernitiose versentur; nos nolentes ista sub dissimulatione transire, ne in grave, quod absit, vergant eiusdem terre per subtractionem vel diminutionem prefati subsidii detrimentum; volumus, ut in predicto Regno omnibus executoribus eisdem, personis et locis deputatis a predicta Sede super huiusmodi concessionibus ex parte nostra firmiter inhibere procures, ne quoquomodo ad colligenda premissa procedant, eos, si contra tuam inhibitionem procedere forte presumpserint, a presumptione huiusmodi per eandem censuram, appellatione postposita, compescendo. Et nichilominus, qua auctoritate, quibusque personis et locis, sub qua forma et in qua quantitate fuerint predicta concessa, et que et quot et in quibus locis ab eisdem executoribus fuerint collecta pro eis diligentius inquirens, ea nobis per tuas litteras studeas fideliter intimare. Nos enim concessiones predictas aliquem vigorem babere, ac illarum pretextu quicquam percipi nolumus, donec per tuam insinuationem sciamus super premissis plenius veritatem, ac de hijs, prout expediens fore viderimus, disponamus. Tu autem interim redemptiones, legata, relicta, data et obventiones huiusmodi per te, vel per alium, seu alios, quos de hoc ydoneos esse cognoveris, integre colligens, quicquid de hiis collectum fuerit, nuntiis dicte terre vel eorum procuratoribus seu alterius eorundum couvertendum in ipsius terre subsidium, assignare totaliter non omittas. Omnes etiam crucesiguatos et crucesignandos pro dicte terre subsidio, quos sub nostra et Apostolice Sedis protectione suscipimus, non permittas per te vel per alium seu alios coutra immunitates et privilegia crucesignatis ab eadem Sede concessa, ab aliquibus indebite molestari, molestatores huiusmodi per eandem censuram, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo, compescendo. Ad hec cum predicatio crucis in memorato Regno pro eiusdem terre succursu tibi per alias sub certa forma litteras sit commissa, nos volentes, ut negotium huiusmodi eo efficacius prosequaris, quo maiori per nos fueris auctoritate munitus, iniungendi libere per te vel per alium seu alios omnibus predicatoribus et executoribus crucis ecclesiasticis, secularibus et religiosis, pro terre sancte subsidio in dicto Regno a Sede Apostolica deputatis, aut in posterum deputandis, ut in omnibus, que promotioni dicti negotii expedire cognoveris, tibi assistant, obediant, pareant et intendant; assumendi etiam aliquos Ecclesiarum Prelatos, aliosque religiosos et seculares eiusdem Regni, de quibus expedire videris, ut in hiis, que spectant ad ipsius negotii promotionem, tibi assistant, intendant et obediant, et tam predicatores et executores predictos, quam Prelatos aliosque religiosos et seculares huiusmodi ad hoc, si necesse fuerit, auctoritate nostra, appellatione remota, cogendi; faciendi etiam quinque clericis, qui tecum in ipso negotio laborabunt, beneficiorum, prebendarum et ecclesiarum suarum proventus per te, vel per alium seu alios, cotidianis distributionibus duntaxat exceptis, integre ministrari, ac si in ecclesiis, quas seu in quibus ea obtinent, peraonaliter residerent, et contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendi, consuetudinibus vel statutis contrariis Ecclesiarum ipsarum, iuramento, confirmatione Apostolica, vel quacunque alia firmitate vallatis, nequaquam obstantibus, libera sit tibi de nostra permissione facultas. Presentium quoque auctoritate concedimus, ut predicatores crucis, quos ad id duxeris deputandos, ne huiusmodi eorum predicationibus impedimentum vel aliquod obstaculum ingeratur, questuariis universis et aliis quibuslibet et predicare volentibus, proponendi aliquid populo, dum ab ipsis predicatoribus crucis negotium proponetur, licentiam interdicere valeant ac compescere per censuram ecclesiasticam, sublato cuiuslibet appellationis obstaculo, temeritatem eorum, qui secus duxerint presumendum. Concedimus insuper tibi, ut cum ad aliquam villam vel ecclesiam Regni predicti ecclesiastico interdicto suppositam te declinare contigerit, possis interdictum huiusmodi suspendere, ac Divina officia, dum ibidem moram traxeris, in eadem Ecclesia propter crucis predicationem, exclusis excommunicatis, et hiis, qui causam interdicto dederint, celebrare ac facere clebrari. Et cum ad loca interdicta te declinare contigerit, crucesignandis, dummodo excommunicati non fuerint, nec causam dederint interdicto, audiendi te presente Divina officia in illis ecclesiis, in quibus possunt ex privilegiis Sedis Apostolice tunc temporis celebrari, licentiam valeas impertiri; preterea absolvendi per te vel per alium seu alios, cos, qui contra prohibitionem predicte Sedis vel Legatorum eius, Sepulchrum Dominicum visitarunt, ac illos, qui portaverunt ferrum, arma, lignamina et merces prohibitas Sarracenis, vel alias contra Christianos dederint eis consilium, auxilium vel favorem; quoslibet etiam clercos in prelaturis, dignitatibus vel personatibus constitutos, nec non presbiteros, qui contra cunstitutionem Ecclesie leges vel physicant audierunt, ab excommunicationum sententiis, quibus 52propter hoc tenentur astricti; et dispensandi cum illis, qui excommunicati vel suspensi alias immiscentes se Divinis irregularitatem aliquam incurrerunt, dum tamen crucesignati existant vel crucem recipiant et in dicte terre subsidium personaliter transfretent, seu in propriis expensis alios illuc pro se ydoneos dirigant bellatores, aut alias partem de bonis suis prefato subsidio congrue inxta tue et illorum, quitus hoc commiseris, discretionis arbitrium sumministrent; absoluendi quoque per te vel per alium seu alios, quos ad hoc ydoneos esse cognoveris, a voto crucis omnes crucesignatos hactenus in subsidium terre predicte, et cruce signandes deinceps, qui propter suorum infirmitatem aut debilitatem corporum inhabiles vel impotentes fuerint ad pugnandum vel transfretandum se in ipsius terre succnrsum, dummodo secundum proprias facultates velint redimere vota sua; commutandi quoque per te vel per alium seu alios in huiusmodi votum crucis vota peregrinationis et abstinentie illorum, qui pro dicto subsidio signum crucis assumpserint; et dispensandi cum quinquaginta clericis eiusdem Regini defectum natalium patientibus, dummodo non sint de adulterio vel incestu, aut de regularibus procreati, nec paterne incontinentie imitatores, sed bone conversationis et vite, aliasque eis merita suffragentur, ad dispensationis gratiam obtinendam, qui signo crucis assumpto transfretaverint personaliter in dicte terre subsidium, vel illue bellatores ydoneos destinaverint, aut alias partem de bonis suis predicto subsidio congrue iuxta tue discretionis arbitrium ministrabunt, quod quilibet eorum huiusmodi non obstante defectu possit ad omnes ordines promoveri et ecclesiasticum beneficium obtinere,etiam si curam habeat animarum: absolvendi insuper durante commisso tibi huiusmodi crucis negotio per te, vel per alium seu alios ydoneos, iuxta formam Ecclesie omnes illos, quos pro violenta iniectione manuum in viros religiosos et clericos seculares, vel etiam pro incendio incidisse compereris in canonem sententie promulgate, dummodo iniurias et dampna passis satisfaciant competenter, et non sit adeo gravis et enormis excessus, quod propter hoc sit merito Sedes Apostolica requirenda, ac de mandato tuo vel illorum, quos ad hoc duxeris deputandos, signum crucis receperint in subsidium dicte 53terre ituri personaliter, vel missuri illuc ydoneos bellatores, aut alias partem de bonis suis congrue iuxta tue et illorum, quibus hoc commiseris, pro huiusmodi subsidio discretionis arbitrium ministrabunt; et dispensandi cum clericis huiusmodi ligatis sententiis, qui se immiscuere Divinis, ac iniungendi eis penitentiam salutarem: absolvendi etiam ab excommunicationis vinculo iuxta formam Ecclesie illos, qui pro violenta iniectione manuum, et incendiis in promulgate sententie canonem inciderunt, et pro quorum gravi et enormi excessu Sedes foret merito requirenda predicta, dummodo iniurias et dampna passis satisfaciant competenter, et tales crucis a sumpto signaculo ad mandatum tuum in subsidium dicte terre se duxerint personaliter transferendos, plenam et liberam concedimus auctoritate presentium facultatem. Nichilominus concedentes, ut clerici et laici Regni predicti crucesignati et crucesignandi, decimas non Ecclesiarum ratione pacifice detinentes, fructus earum perceptos hactenus in dicte terre subsidium convertere valeant per se ipsos, vel tibi aut illis, quibus hoc specialiler commiseris, secura conscientia exhibere, liberumque sit tibi dimittendi per te, vel per alium seu alios, clericis et laicis eisdem quintam partem decimarum huiusmodi perceptarum hactenus, ita quod ad aliam restitutionem earum minime teneatur; sed exinde remaneant penitus absoluti, dummodo decimas easdem Ecclesiis, ad quas spectare noscuntur, duxerint libere in posterum dimittendas. Ceterum volumus, ut premissa omnia et siugula exequi libere valeas, non obstante, si personis vel locis aut ordinibus aliquibus a memorata sit sede indultum, quod interdici, suspendi vel excommunicari non possint per litteras Apostolicas, plenam et expressam ac de verbo ad verbum non facientes de indulto huiusmodi mentio nem, et quibuslibet aliis indulgentiis, privilegiis, seu litteris ab eadem Sede obtentis vel in posterum obtinendis, per que predicta impediri, vel differi valeant, et de quibus seu quorum totis tenoribus mentionem fieri oparteat in nostris litteris specialem, et constitutione de duabus dietis edita in Concilio generali. Datum apud Urbem Veterem V. Nonas Octobris. (Pontificatus nostri) anno tertio.

(IV. Orbán pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 246. l.)