025. Lőrincz országbirónak, a pannonhalmi apátság, s Pál és László mosonyi várjobbágyok közti, dorogi peres kirtokra vonatkozó itélete. 1262.

Nos magister Laurencius Judex Curie domini Regis et Comes Zaladiensis tenore presencium omnibus quibus expedit significamus, quod Paulus jobagio castri Musuniensis de villa Durug pro se et Ladizlao fratre suo adstans contra Fauum Abbatem Monasterii Sancti Martini personaliter adstantem egerat coram nobis proponendo, quod idem Abbas de terra ipsorum in terra Durug versus terram Comiis Marci intra metas eorundem quadraginta iugera terrarum vir bus suis occupata contra voluntatem eorum detineret, faciens jobagiones suos super eadem residere. E conuerso autem idem Abbas per ipsum Paulum sibi obiecta se fecisse denegans, obiecerat in contrarium, quod illa quadraginta iugera terrarum, que ijdem Paulus et Ladislaus nomine sue terre requirunt, fuerit terra Monasterii Sancti Martini ab antiquo, et qued ante aduentum Tartarorum et post semper iobagiones ipsius Monasterii Sancti Martini super eadem resedissent. Vnde auditis proposicionibus parcium ipsis Paulo et Ladislao super sua proposicione adiudicare probacionem volebanius. Sed idem Paulus probare non assumpsit, sed fratri (?) ipsius Abbatis et vnius nobilis de eadem provincia commisit. Vnde decreueramus, quod idem Abbas et Comes Conraldus de Gug, quem idem Abbas spontanea voluntate nominauit et assumpsit in quindena Natiuitatis Beate Virginis coram Capitulo Jauriensi contra Paulum et Ladislaum predictos, iurarent super eo videlicet, quod illa quadraginta iugera terrarum, que requiruntur per predictos, fuerit terra Monasterii semper et ab antiquo per ipsam Ecclesiam possessa. Tandem in octauis Sancti Martini predictus Abbas coram nobis constitutus exhibuit litteras Capituli Jauriensis hec verba continentes: Nos Capitnlum Ecclesie Jauriensis damus pro memoria, quod cum secundum continenciam litterarum magistri Laurencii Judicis Curie domini Regis Abbas Sancti Martini in quindenis Natiuitatis Beate Virginis contra Paulum et Ladislaum jobagiones castri Musuniensis de villa Durug super quadraginta iugeribus terrarum in terra Durug coram nobis prestrare debuisset sacramentum; tandem ipso die partibuscoram nobis constitutis ijdem Paulus et Ladialaus eidem Abbati iuramentum relaxarunt, relinquentes pacifice predicta quadraginta iugera terrarum Abbati et Monasterio Sancti Martini perpetuo possidenda. Adilcimus eciam, quod eadem die Marcus Comes filius Mauricii coram nobis personaliter constitutus dietum Abbatem in commetaneum seu vicinum suum quoad predicta quadraginta iugera recepit et admisit spontanea voluntate, renuucians accioni, quam contra predictos Ladislaum et Paulum et eorum consanguincos super commetaneitate terre Durug intendebat.

Nos itaque eisdem litteris Capituli uisis et intellectis easdem litteras de verbo ad verbum presentibus inseren es, eadem quadraginta iugera terrarum, sicut in eisdem litteris Capituli uidimus contiueri, Abbati et Monasterio Sancti Martini dimisimus pacifice et quiete possidenda. In cuius rei memoriam presentes Abbati supra dicto concessimus sigilli nostri munimine roborantes. Datum Posonii anno Domini M°CC° sexagesimo secundo in festo Beate Catherine Virginis

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)